93
TRACTATVS.
& in natura nihil difficile, omnisque
veritas simplex est. Tum etiam discant
cognoscere, quae res in natura sunt
sibi propinquiores, quod per scripta
nostra facilius quàm per alia fieri exi¬
stimamus, cùm satis scripsisse puta¬
mus, donec aliquis alius veniat quito
tam receptam, sicut ex lacte conficere
caseum conscribat, quod nobis non li¬
cet. Sed ne omnia in incipientes ver¬
tamus, vobis quoque qui iam has tran¬
siistis aerum nas aliquid dicemus. Vi¬
distisne regionem illam vbi vir suam sibi
perduxit vxorem, quorum nuptiae in
domo naturae celebratae sunt: Intelle¬
xistis quomodo hoc sulphur vobiscum
vulgus vidit? Si igitur vultis vt vestram
Philosophiam vetulae exerceant, mon¬
strate horum sulphurum dealbatio¬
nem. Vulgo dicite: venite & videte, iam
enim diuisa est aqua & sulphur exiuit:
redibit candidum, & congelabit aquas.
Comburite ergo sulphur à sulphu¬
re incombustibili, & lauate, dealbate,
rubificate, donec sulphur fiat Mercu¬
rius, ac Mercurius fiat sulphur, quod
posteà anima auri ornabitis. Nam
si non sublimabitis sulphur à sulphu¬
re