93
TRACTATVS.
81
Conclusio.
OMnis inquisitor huius artis, debet in
primis maturo iudicio quatuor eleme¬
mentorum creationem operationem &
virtutes cum suis actibus examinare; si
nim horum originem & naturam ignorat,
ad cognitionem principiorum non perueni¬
et, nec materiam veram lapidis cognoscet,
multò minus finem bonum assequetur; quoniam
omnis finis supra suum principium terminatur.
Qui bene scit quid incipit, benè sciet quod fi¬
niet. Origo enim elementorum est chaos, ex quo
Deus conditor rerum creauit & separauit ele¬
menta, quod solius Dei est. Ex elementis verò
natura producit principia rerum, & hoc per vel¬
le Dei solius naturae est. Ex principijs postea
natura mineras producit & omnia, ex quibus
etiam artifex imitando naturam, multa mira¬
bilia potest, quoniam natura ex his principijs
quae sunt Sal, Sulphur & Mercurius, mineras ac
metalla & omnia genera rerum producit; &
non producit simpliciter ex elem. metallum, sed
per principia quae sunt medium inter elementa
& metalla: Ergo si natura ista non facit, multò
minus ars poterit; & non solum in hoc exemplo,
verum in omni processu naturali dispositio
media obseruanda est, proptereà hic in hoc tra¬
ctatu & elementa ipsa, & illorum actus & ope¬
rationem, tum & principiorum originem satis
copiosè descripsimus, (quod hucusque nullus
Philosophus clariora dedit) vt inquisitor bonus faci¬
lius considerare possit, in quo gradu lapis à
metallis, & metalla ab element, distant. Non
pro¬