477
7
ADMONITORIA.
bus hactenus detentam, liberaverim, liberatamque è vinculis foribus patefactis
benignè communicarim posteritati. Verùm hi, quia verae Sapientiae heredes, &
Regni Philosophici cives, clausa Invidiae fenestra, DEI & proximi semper
mantes sunt, aut saltem esse debent, sublato in altum capite & oculis Cabalisticis,
non ignorabunt in verâ Cabalâ, Magia, & Woarchadumiâ longè potiores the¬
sauros sibi Oratorii & Laboratorii beneficio, petendo videlicet, quaerendo, & pul¬
sando, indefessis laboribus & vigiliis eruendos repositos esse, à GRATIAE &
NATURAE Lumine, temporis tandem progressu, omnibus indifferenter mani¬
festandos, ubi exacto prius SANGUINEO FILII JUDICIO, PATRIS
QUEUM indubitanter subsecuturo, in TERTIO demum SPIRITUS SANCTI
seculò, (olim per IGNEM, propter occulti manifestationem, renevandò) HELIAS
Artista Reparator omnium advenerit: Cuilibet enim divinitatis Personae, su¬
lum seculum esse destinatum, non obscurè colligere est, è duodecim tripartiti Sym¬
boli Apostolici Articulis, totidem Magni & unici Diei, hujus videlicet duraturi
Mundi horis congruè correspondentibus. Et sic posteritati gratae, in Chymicis Lu¬
mine Naturali expertae, & a Deo ad harum praeparationem incitatae (Scientiae vi¬
delicet ac Sapientiae heredibus dilectis) praesentes has mecum nullo modo invide¬
bunt micas: ab inexercitatis enim pigris seu ignaris contemptoribus Arcana haec
Chymica, ob manualis operationis ineptitudinem, benè intacta manebunt: sicuti
etiam à prophanis, pravis, & indignis, revelatorum mysteriorum Theologicorum
Philosophicis apto loco (sermone brevi sed sufficienti his qui intellecturi sunt) im¬
mixtorum, nullum erit ob spiritus Sapientiae carentiam, ingeniorumque tardita¬
tem comprehensionis & perceptionis periculum.
Spurii autem & adulterini Theophrastaei (sceleratissimum hominum
genus) rabidissimè meam synceritatem accusare non desinent, aegerrimè ferentes,
quòd deinceps simulata sua experientiâ, amicitiaficta, pietate fucatâ, pollicitatio¬
nibus variis & vanis, dolosè suas imposturas venales, & magnâ pecuniâ redi¬
mendas, apud illos, qui animum ad cavendum fallendumque minimè instructum
habent, circumferre non possint: Nec prout est quorundam de facie & vestitu se
non facilè manifestantium artificiosa vafricies, dum ex aliorum congressu &
colloquiis sententias captando, sibi deinceps suppresso benefactorum nomine eru¬
ditionis, sapientiae, prudentiaeque famam apud magnates aucupantur, & quae ab
liis bonis viris, technarum multitudine, suis videlicet fallacis ac versipellis astu¬
Siracid. cap.
43. sect. 36. 37.
Zephan. cap.
3. sect. 9.
Malach. 4.
sect. 5. 6.
Zach. 14. sect. 9.
Sirac. 48. sect.
10. 11. 12.
Soli qui sunt
digni illa verè
intelligent, qui¬
bus videlicet
Deus Ratio¬
nem huma¬
nam per MEN¬
TEM illumina¬
vit: Ideò nemo
temerarium se
ostendat judi¬
cem ante veri¬
tatis causae
gnitionem sen¬
tentiam suam
proferendo.
2.
Tales furto
ac benefacto¬
rum calumniâ
quaerunt inge¬
nii laudem.