477
9
ADMONITORIA.
Pars vero crassior & saeculentior qua veritate relictâ, comitem sibi erro¬
rem adjunxit, omnis humanitatis & verae Philosophicae literaturae planè rudis
& expers, omnium maximè ludibriis superciliosis hanc meam erga Rempub. la¬
cesset benevolentiam. Verum enimvero, cùm secundum Comicum his maleferia¬
tis Misochymicis & Misosophis in ignorantia sua sepultis, nil quicquam inusti¬
us: horum insuper demersae in coeno & pulvere scholastico mentes nil sublime su¬
spicere possit, imò veteri semitae & crassae suae inscitiae immori malunt quàm ut
discipuli habeantur eorum, in quos sibi docendi impertum arrogarunt: nemini
mirum videatur, si hi insolentes & manifesti Naturae secretorum contempto¬
res, elato supercilio, audito solo Chymiae Nomine inhorrescentes, hucusque diui¬
nissimam hanc artem sine omni rubore, stuliâ ac barbarâ quadam arrogantia
improbando ridere, omni convitiorum genere impudenter proscindere, & instar
canum, ignota allatrantium, stomachosè insectari ac indignè lacerare, non sunt
veriti, quam tamen ne à limine quidem salutarunt unquam: tùm quod Divinae
Sapientiae exortes pro fatua mentis inscitia, ambitiosaque stultitia, nulla habent ar¬
ma alia, quibus contra Veritatem dimicent, ac margarilas projectas conculcent,
quàm Dux illorum illis suppeditavit Binarius ille Calumniator: tùm etiam quod
iracundiae seurabiei Cyclopicae in Anticyram deportandae causam non habeant
aliam, quam (ut ipsimet & publicè & privatim fatentur) legitimae praeparatio¬
nis ignorationem. At cum ignoti nulla cupido, & de ignotis tanquam de rectè co¬
gnitis, statuere, non ineptum modo sed ne à turpitudine sit alienum, quomodo quaeso
ejusmodi Doctores Scholastici ob intellectus inopiam Sanctuarium Naturae nun¬
quam ingressi, hominum non vulgarium, non vulgaria studia condemnare vel
audent, vel saltem iure possunt? Et cur Philosophiae & Medicinae Titulos & Ho¬
nores iniustè usurpant, & Nominis sui stipendia impetrant publica, si praeclara
illa opera, in quibus universa Naturae potestas viget, veritate tandem convicti
& compulsi, ceu miracula Magica cum plebeis admirentur? Nec tamen cessant
contemnere multos famatissimos seculi nostri etiam literatissimis viris compa¬
randos medicos, totius vitae decursu in artis operibus versatos, & Arcanorum
Naturae peritissimos viros, quod (quam vis in utraque Medicinâ & veteri & nova,
tàm è lectione probatissimorum Autorum, quàm ab ipsa Luminis Naturae vul¬
garibus medicis plane incogniti experientiâ sufficienter instructi) vanissimos il¬
los mundi Honores, & Doctoratus, ut vocant, Autoritates, & Titulos (quibus
B
4.
Alchymia du¬
plex. Natura¬
lis à filiis Artis
in magno pre¬
tio habita: So¬
phistica ab iis¬
dem summo¬
perè detestata.