477
* In sua Idea
medicinae Phi¬
losophicae.
Testantur
Arthritici qui¬
instantem tem¬
porum muta¬
tionem prae¬
sentientes sae¬
suo dolore
Vates & Astro¬
logi fiunt in¬
voluntarii: Sic
multi aegroti
praesentiunt
mutationem
futurorum in
quatuor Ele¬
mentis, & Ele¬
menta Homi¬
nis interna
praesentiunt
mutationes
externorum.
Ut Ratio
stra externa re¬
git, ita Medi¬
cina Astra in¬
terna.
Astrum Ho¬
minis & Coeli
unum sunt.
16
PRAEFATIO
queum, Terreum, CORDI Microcosmico Hominis in omnibus correspondens:
in Homine enim sunt omnia unius operationis: sic etiam de reliquis membris cor¬
poris intelligendum: semper enim Microcosmi filii membra, quadruplicibus men¬
bris Macrocosmi parentis correspondere debent: Ita deprehendemus, quemlibel
morbum & medicinam ejusdem esse Physiognomoniae, Chiromantiae, & Anato¬
miae: Qui hujus Fundamenti intellectu caret, non potest esse probatus medicus:
Sic etiam è Veterum scriptis compertum habemus inter Astrologos & Chymi¬
ologos non modicam esse cognationem: Coelestis enime Astronomia inferioris est
quasi parens & magistra, quandoquidem est utrisque suum Coelum, suus Sol, sua
Luna sui alii Planetae, & suae Stellae: ita tamen ut Astrologia rerum superiorum,
Chymiologia rerum inferiorum rationem habeat. Quicunque è nigris illis Philo¬
sophis divinâ gratia fulti MENTEM consecuti sunt, artificiosaque Analogiâ cor¬
porum proprietates in superiori globo animadversas Astris & corporibus inferi¬
oris globi legitimè accommodare poterunt, omnes difficultates Philosophicaes, ae¬
nigmatica obscuritate in volutas, compendiosà facilitate verissimè aperient, &
ad Indos vel Americos non sibi Philosophandi gratiâ deinceps peregrinandum
esse fatebuntur. Providentià enim & bonitate Creatoris factum est ut in visibi¬
lia reliquorum Elementorum Astra, in supremo Elemento visibili specie reprae¬
sentarentur, motuumque leges, & temporum praedestinationes clarè explicarent,
quam vis nil sit in universa inferioris Naturae Familia, quod non innatis Astris,
totam Astronomiam officiis praedestinatis accommodatam absolvere possit: sic
Aestatis, Hyemis, Veris, Autumni sydera, ut doctè P. Severinus Danus * annotat,
in Terra continentur, in Aqua, Aëre, quae nisi conspirarent cum Astris Firma¬
menti (cui soli è vulgaribus Philosophis plurimi errore infelici totam Astrono¬
miam ascripserunt) steriles Coelestium utique accusaremus impressiones in anno¬
nae difficultate. Coelum namque duplex est, Externum, ut omnia corpora Astrorum
in coelo Firmamenti, & Internum, quod est Astrum seu corpus invisibile ac in¬
sensibile in omnibus coeli stellis: Istud corpus Astrorum invisibile ac insensibilie
est Spiritus Mundi, seu Naturae, ut vocat Paracelsus, Hylech, diffusus in omnia
stra, seu potius ipse est omnia Astra: Et sicuti iste Hylech in magno mundo
mnia Astra particulariter continet: ita quoque internum Hominis coelum, quòd
est Spiritus Olympicus, omnia Astra particulariter complectitur. Atque sic Homo
invisibilis est omnia Astra non tantum, sed unum & idem prorsus cum Spiritu
mundi,