477
15
ADMONITORIA.
haec est vera cognitio, ut Homo microcosmice visibiliter & invisbiliter seu magi¬
cognoscatur. Ex utriusque Microcosmi & Macrocosmi Anatomia vera atque so¬
lida, cujusque sani & perfecti medici excrescit eruditio, cui demum tutò veluti sa¬
crae cuidam anchorae inniti potest: Considerando omnium morborum originem,
apparebit Naturam tàm Macrocosmi quàm Microcosmi esse medicinam, mor¬
bum, & sui ipsius medicum: Medicus ex Natura necesse est ut crescat, quia in
pso, ab ipso, ex ipso nil est, nisi ex Natura, Natura instruit medicum non Homo. Et
quia Hominis Materia est Extractum quatuor Elementorum, oportet ut in se
habeat familiaritatem cum omnibus Elementis & suis fructibus: Imò absque illis
vivere non potest. Quis enim mortalium Aëre, Terra, Aqua & Igne aut fru¬
ctibus illorum potest carere? Deus enim Elementa creavit, propter suos fructus,
ut hominem nutriendo & medicando sustentent. Omnia ergo Elementa exter¬
ma praefigurant totum hominem, & illis cognitis, cognoscitur Microcosmus, sunt
enim similia, & sunt Microcosmus, & in quatuor Elementis est una Anatomia,
essentia, materia, nullum aliud discrimen praeter formam: Sic in rerum Natura
est Ignis, Aer, Aqua Terrestris: rursus Aqua, Terra Coelestis: similiter Terrena,
Dignea, Aërea Aqua: postremò Aëreus Ignis, Aqua Aërea, & Terra Aërea. Ita
quatuor Mercurii genera, & quatuor genera Metallorum, Nix quadruplex,
methysti & gemmae quadruplices cujuscunque semper sunt quatuor, unum in Fir¬
mamento seu Elemento coelesti: alterum in Aëre: tertium in Aqua: quartum in
Terra: Ita Homo quadruplex: Deus enim longè mirabilior in suis operibus in vi¬
sibilibus, quam visibilibus, teste Paracelso, creavit in omnibus quatuor Elemen¬
tis ad evitandum vacuum Creaturas vivas, inanimatas, (videlicet sine Ani¬
ma intellectuali) quadruplices scilicet Elementorum incolas, ab Hominibus ad
imaginem DEI creatis, intellectu, sapientia, artibus, operationibus & mansioni¬
bus discrepantes. Aquae sunt Nymphae, undenae, Melosynae, & harum monstra
seu spuriae Sirenes Aquae innatantes. Terrae sunt Gnomi, Lemures, Sylphes,
Montani, Zonnetti, quorum monstra sunt Pygmaei. Aëris seu nostri mundi
aërei sunt umbratiles, Sylvestres, Satyri, horum monstra sunt Gigantes. Ignis
seu Firmamenti sunt Vulcanales, Pennates, Salamandrae, Superi, quorum mon¬
stra sunt Zundel. ut taceam Flagas, quas in multa millia genera divisas Theo¬
phrastus Animae Macrocosmi incorporatas, in suis scriptis asserit. Sic etiam Qua¬
druplex Medicina: exempli gratia COR Macrocosmicum Igneum, Aëreum,
Cognitio qua¬
tuor Elemen¬
torum omnes
morbos & cu¬
ras unius Ho¬
minis monstrat.
Medicinae
cognitio in ex¬
teriori mundo
sumenda vide¬
licet ex Limbo
unde Hominis
cognitio etiam
dependet.
Quodlibet
Elementum
suam poten¬
tiam & opera¬
tionem in
mnibus, qua¬
tuor Elemen¬
tis perficit.