477
Annuli Pla¬
tonici & Cate¬
na Homerica
nil aliud sunt
quam Ordo &
Series Rerum
Divinae deser¬
viens Providen¬
tiae, Rerum
gradaria &
concatenata
Sympathia.
18
PRAEFATIO
Terrestrum, Aquae, in unam Rempub. conspirarunt, ejusdem. Anatomiae ci¬
ves: quare societate & actionum grata vicissitudine se in vicem mutuò fovent.
Haec est toties decantata. Aurea Catena, visibilis & invisibilis Naturae societas
hoc Coeli Opisque matrimoniùm, hi Platonis. Annuli, haec abstrusa in intimi.
Naturae adytis Philosophia, cujus adipiscendae gratia scimus Democritum, Pytha¬
goram, Platonem, Apollonium ad Brachmannes & Gymnosophistas, item ad
Hermetis columnas in Aegyptum commigrasse. Hoc ergo fuit Antiquissimo¬
rum Philosophorum studium, à Lumine Naturae, singulari DEI inspiratione ab
ipsis comprehensum, in quò admiranda & infinita Creatoris nostri Potentia &
incomprehensibilis elucet Sapientia, ita ut inaestimabilem ejus Bonitatem in crea¬
turis, & ineffabilium mysteriorum Infinitatem, satis admirari & praedicare non
possimus.
Nec hoc silentio praetereundum, TRIA esse Rerum omnium Principia, quae
in quolibet composito reperiuntur. Notissimum est enim ea, in quae resolvuntur
corpora naturalia, quoque partes, ex quibus constabant, ab initio suae compositionis
existere: Nullum autem corpus à Natura compositum, in plura neque pauciora
potest artificio solutionis partiri, quàm Tria, Mercurium seu liquorem, Sulphur
seu oleum, & Sal: In his tribus, quodlibet creatum generatur & conservatur:
Nam Sancta TRiunitas, per suum TRiunum prolatum verbum FIAT, omnia
creavit TRIUNA analysi Spagyrica teste: Deus per verbum FIAT produxit
materiam primam, quae ratione trium Principiorum conteniorum primò tri¬
plex est, & postea haetres species separatae sunt in quatuor di versa corpora seu
lementa, non aliter ac si peritus artifex è Plumbo faciat Minium, Cerussam, Vi¬
trum, & Spiritum Saturni. Ita Mundus cum omnibus creatis corporibus nihil
aliud est, quàm fumus coagulatus, è tribus substantiis, ut à Sulphure, Sale, Mer¬
curio: Haec enim tria sunt materia, è qua omnia corporalia creata sunt. Hoc à
Spagyris visibili experientia & certificatione incontradicibili demonstrari po¬
test: In lignis viridibus tria etiam existunt humiditatum genera, Primum
aquosum Mercurio fugitivo respondens, quod lignum à combustione praeservat:
Alterum admodum pingue & oleaginosum inflammationis & combustionis
causam instar Sulphuris administrat: & haec duo ab igne consumuntur: Terti¬
um autem unctuosum ac quantitate exiguum, in cinere remanet (Sal videlicet)
subtile est & perenne: Ita etiam materialis corporis humani causa est Terra
triplici.