477
19
ADMONITORIA.
triplicum illa Salis, Mercurii, Sulphurisque substuntia ditata: Sal coagulatione cor¬
poribus Soliditatem tribuit, Colorem, ac Gustum: Sulphur Salis coagulationem
benigna commixtione temperat, dat Corpus, Substantiam & Transmutationem.
Mercurius, qui instar Elixiris dat Virtutes, Vires, Arcana, assidua vitalis ac
vegetativi liquoris irrigatione, duo priora actionum frequentia ad siccitatem
& senium in horas festinantia fovet, fluidaque ac labili substantiâ mixtionem
mnem facilem reddit. Tria haec corporum omnium Principia, officiis proprie¬
tatibusque propter virtutis mixtionem plurimum sunt distincta, licet unam, simi¬
laremque corporum substantiam sensibus exhibent. Quidam Theophrastaei, qui
rerum occultarum plenius, examinatiusque perscrutati sunt causas, Quartum ad¬
dere solent, quod Spiritum vocant, qui quàm vis è Mineralibus & Vegetabilibus
haberi possit, tamen in Animalibus propter subtilitatem artificis actionibus non
subiicitur, nec capi potest: sic Sulphur Igni, Sal Terrae, Mercurius Aquae, Spiri¬
tus Aëri responderet. Et quia in Elementorum mentionem incidimus, de illis e
compendiosa Severini traditione haec pauca subiungemus: Vera Elementa pla¬
spiritualia custodes sunt, nutrices, loca, minerae, matrices, & receptacula totius
Creaturae: imo essentia, existentia, vita & actus Entium universorum. Loca
autem sunt Rerum non otiosa, sed suis proprietatibus instructa, quae vitam &
limentum exhibent suis locatis, id est seminibus, ut ea de se proferant, quae in the¬
sauris & penetralibus recondita observant. Distributa sunt in globos duos, supe¬
riorem, Ignem seu Firmamentum scilicet & Aërem, albumini & testae ovi com¬
parandum: inferiorem, Aquam & Terram, vitello ovi similem. In his quatuor
Naturis incorporeis, inanibus, vacuis, Lucem & Seminales Rerum omnium Ra¬
tiones Benedictione Divina semel repletas, nec in aeternum defecturas, incom¬
prehensibili Magia ex aeternis Divinae Sapientiae Thesauris, imposuit Creator,
virtute VERBI explicantis unitam multitudinem, & Spiritus illius qui super
Aquas ferebatur: PRINCIPIA corporùm adjungens, quibus ceu vestimentis
& domiciliis induerentur, in mundanam hanc scenam progressura: In Elemen¬
torum enim Thesauris invisibilibus, tanquam in Abysso delitescunt SEMINA
& ASTRA rerum vincula, ab initio Creationis collocata (visibilia invisibilibus,
summa infimis conjungentia) & destinatis temporibus progredientia, quorum
beneficio Elementa conspirant & consentiunt, ac totius Naturae sympathia cu¬
stoditur, illorumque ministerio Mundana Provincia administratur, & nova so¬
C 2
Deficiente sa¬
le id est Mu¬
mia, res ad
vermium ge¬
nerationem
est idonea.
Spiritus Do¬
mini super
quas.
Gen cap. I.