477
Hipp. in liber
de Antiqua
medicina πάντα ἀπὸ
δυνάμεων.
In Animanti¬
bus Terram
referunt Ossa,
Caro Aerem,
Spiritus vitalis
Ignem, Aquam
vero Humo¬
res.
20
PRAEFATIO
bolis suffectione aeternitatem amulantur. Sinc his Seminibus, quia Elemento¬
rum officia explicarunt, adipisci non potest Elementorum cognitio: & ut Semina
Elementis, sic iisdem corporum Principia Seminum indissociabiles comites, nexu
indissolubili conserta cohaerent, & ad Generationum Lithurgiam incomprehen¬
sibili donorum varietate instructa sunt: (Semina enim & Principia Rerum
Generationis & Multiplicationis vim acceperunt potestate VERBI illius, cu¬
lius imperio universa obtemperant:) Quemadmodum autem Semina ab Ele¬
mentis, vix ulla mentis subtilitate ab invicem disjungi possunt: Sic Corporum
Principia ab illis, Naturae legibus nunquam vix ullà artis industria idque non per¬
fectè separari queunt. Notandum etiam hoc loco, quod quaedam Elementorum
corpora, proprietatibus magis vestita sunt, & sunt Arcanis destituta, nec ha¬
bent in se Cherionium, steriles sum saltem qualitates Relollaceae, in quibus nulla
δυίαμις ad sanandos morbos: quaedam autem corpora Seminum proprietates
mitantur, quae habent Tincturas, in quibus, quam vis concurrant Caliditates,
Frigiditates, Humiditates, Siccitates, ab iis tamen actiones non procedunt, pro
praesentia saltem assistunt legatorum comites: in his corporibus separatio potest
fieri virtutum ab in valido, puri ab impuro. Elementa autem nostra Elementa¬
ta, visibilia quatuor, videlicet Ignis seu Firmamentum, Aër, Aqua, Terra,
mnium rerum matrices, productrices & receptacula sunt. Fructus sunt Semi¬
num, aliorumque Elementorum perenni fluxu & irrigatione generationibus in¬
servientes: Ex tribus primis etiam sunt composita, & in eadem resolvuntur:
Tria etiam nunc dicta in qualibet matrice reperiuntur, & quolibet cujusque ma¬
tricis foetu. Anima in Homine est Elementum Igneum Coeleste: partes solidae
& spermaticae sunt Terra: partes humidae ut Sanguis & alii Humores sunt ex
Elemento Aquae: Aër est totum, quod vacuum est, & ubi nulla est substantia:
Sed haec, ut iam dictum, audienda sunt de Elementis Elementatis (vera enim
lementa sunt spiritualia) quia minima quaeque Semina mundanam Oeconomiam
aemulantur, & adumbratam Elementorum ac principiorum analogiam osten¬
dunt: atque hoc pacto Rebus omnibus inesse Elementa fatemur, eaque misceri & con¬
servari beneficio Balsami & Radicalis Tincturae: Sic Aqua ipsa, quatuor Ele¬
mentis instructa, foecunda nutricatione, & multiplicatione Semina sua fovet.
Haec è Severino hactenus allata, quia iniecto pulvere oculis non attentè legenti¬
um caliginem & tenebras offundere possent, Elementorum doctrinam lucidio¬
rem.