477
25
ADMONITORIA.
quia qualitatibus calidis, humidis, frigidis se manifestant. Alit, quorum ma¬
xima pars Astrales seu Firmamentales, qui oriuntur è Firmamentò Hominis
quod in Homine non minus integraliter continetur sicut Elementa: Et ut cor¬
pori visibili crescit suus cibus à Terra: ita etiam sydereo Hominis spiritui seu
Homini invisibili (qui exterioris domus incola est) ab Aëre & Igne seu Fir¬
mamento externo crescit suus cibus, videlicet ab Igne Firmamenti, ut artes
mnes, opificia linguae, facultates: Coelum enim est pater & doctor omnium ar¬
tium, excepta Theologia & Sancta Iustitia, quae non ab Astris, sed immediatè a
Spiritu Sancto disuntur: Nam omnes Credentes & Renati manent incogniti
& occultati Astronomo, ut videre est in Paracelsi Philosophia Sagaci. Quem¬
admodum enim Magnes ferrum attrahendo spiritum Martis exugit, relin¬
quendo aeruginem, ita Homo habet duplicem Magnetem ratione corporis, par¬
tim enim Astra ad se trahit, & prout Apes è floribus & herbis mel, ita ex illis
suum cibum exugit, Sapientiam videlicet mundanam, sensus, cogitationes: par¬
tim verò sua vi attractiva ab Elementis allicit quotidianum nutrimentum,
carnis & sanguinis sui: Ac sicuti corpus Elementale attrahit Elementaria cor¬
pora per famem & sitim, ita spiritus sydereus Hominis à radiis superiorum sy¬
derum, omnes artes scientias, & facultates, omnemque Sapientiam humanam: Fir¬
mamentum enim est Lumen Naturae quod Homini omnia naturaliter influit.
Porro Astra seu Elementa (quae spiritus sunt) sunt ἄποια , id est sine qualitate, nec
calida, nec frigida, nec sicca, nec humida, sed producta ex ipsis sunt qualitate
praedita. E Terra enim provenit Papaver, Opium, Lolium frigidum: Flam¬
mula, Persicaria calida: Ex Elementis namque contraria crescunt. Ex Igne cre¬
scit Nix, Pluvia, Ros, Iris, Venti, Tonitru, Grando, Corruscatio, & similes mete¬
oricae impressiones omnes, ab Archaeo Firmamenti ex tribus primis productae.
Sunt enim fructus & egestiones, ut loquitur Paracelsus, stellarum Firmamen¬
ti: imò sunt fructus invisibilium Astrorum, quae in stellis sunt, & invisibile vi¬
sibile faciunt: Stellae enim instar arborum Terrestrium suos fructus suppeditant.
Indè manifestè liquet, quod morbi non curentur per contraria, quasi calor debe¬
ret frigus pellere, ac si Elementa ex Homine essent expellenda: verùm per ar¬
cana vel. Astra quae medicus beneficio Chymiae ex materia ultima in primam
reducere potest: Et haec arcana nec frigida nec calida sunt actu, tollunt omnes
morbos sicuti securis arborem caedit, quae nec frigida nec calida est: Ejusmodi et¬
iam sunt Quintae Essentiae, Magisteria, & similia.
D
Mors demon¬
strat hominem
bipartitum in
Externum &
Internum: In
Externo, qui
est pulvis &
terra, latet mor¬
bi materia,
& illud quod
nos affligit: Id¬
à simili me¬
dicina peten¬
da & Spagyri
à faecibus
separanda: In¬
ternus &
stralis Homo
habet etiam
sua medicamen¬
ta Medicinae
Adeptae cogni¬
ta.
Ex quo quid
nascitur ex eo¬
dem etiam ciba¬
tur, nutritur,
vivit, servatur,
sanatur, aegro¬
tat, punitur &
moritur.