477
27
ADMONITORIA.
mus, non aliter ut ipse Deus Pater noster. Filius aequaliter possidet omnia cum
patre suo: Omnia ergò bona Naturalia & Supernaturalia antea sunt in Homi¬
ne, verùm ut per peccatum obtenebratur in nobis Divinus ille Character, sic ex¬
purgato & expiato peccato, rursus ille magis magisque illucescit: Concreata est no¬
bis omnium Rerum Notio, & in meditullio spiritus latent cuncta, saltem opus est
excitatione nostri à stertore & somno, qui per peccatum obdormivimus in do¬
nis à Deo oblatis, ut nec videamus, nec sentiamus, aut credamus illa bona esse in
nobis praesentia: Est enim Humanus Intellectus maximarum disciplinarum
capax, vel ut Platoni placet, priusquam corpori jungatur, omnium scientiarum
plenus, qui corpore oppressus latet, ut ignis sub cinere sopitus, sed ab humoribus
iam dictis excitatus & commotus splendet, & quae suis Thesauris delituerant,
stendit opes. Nisi enim omnes Thesauri Coelestis & Terrenae Sapientiae antea
essent in nobis, certè Christus non jussisset nos quaerere, nec possemus invenire, si
nihil esset à Deo nobis datum aut depositum: Nobis ipsis igitur probè cognitis
in utroque Lumine, secundum Spiritum & Naturam, tunc ope Divina intravi¬
mus januam apertam in nobis, & ante ostium cordis pulsanti Deo aperuimus,
viventes secundum DEI voluntatem, omnia habemus necessaria ad praesentem
& aeternam tàm sapientiam quàm vitam: Et ex hac sui contemplatione & co¬
gnitione sedulà, oritur etiam immediatè vera DEI cognitio (neutra enim sine
altera exacta & absoluta esse potest.) & potest Homo bonam, magnamque partem
cognitionis ejus Qui est, ex sui ipsius consideratione venari, siquidem omnes ad
DEI cognitionem, pro data capacitatis gratia obligamur. Dionysius ait, Nos
Deum non ex ipsius Natura cognoscere posse, sed ex Creaturarum omnium ordi¬
natissimâ dispositione ab ipso productâ, ut imagines quasdam ac similitudines
Divinorum ipsius Exemplarium praeseferentes. Homo qui Deum ignorat, à
Deo ignoratur, & qui relinquit DEI notitiam, à Deo relinquitur. Ignorantia
autem DEI, omnium malorum fons, omnium scelerum radix est, per quam omnia
vitia convalescunt & augentur: Sicuti è contra in omni probitate & innocen¬
tiâ, omnium rerum cognoscere & amare Principium ipsum, omnium Creatorem
Deum, summa pietas, summa justitia, summa sapientia, summaque Hominis felici¬
tas est. Eam ob causam Salvator noster verè dicit, Hanc esse Vitam aeternam,
ut Patrem Verum Deum COGNOSCANT Homines, & JESUM CHRISTUM,
videlicet ut Trinitas in credente agnoscatur & colatur, quae cognitio sola affert
D 2
Lumine Na¬
turae benè co¬
gnito, cogno¬
scitur Deus.
Apoc. 3. sect.
20.
Inexcusabilis
est Homo, qui
ignorat Deum:
maledictus au¬
tem, qui illum
agnoscens non
veneratur.
Joh. 17. sect. 3.