477
31
ADMONITORIA.
dem μικροκόσμος, à multis verò hodiernius sine ullo intellectu ita vocatus, quod
magnus visibilis mundus sit factus Homo: Et quemadmodum magnus mundus
bipartitus Visibilis & Invisibilis, ita etiam Homo parvus mundus duplex est, Vi¬
sibilis secundum corpus, Invisibilis secundum spiritum: Sunt autem in Homine
duo Spiritus, unus è Firmamento sydereus Spiritus, alius venit è spiraculo vitae,
& ore Altissimi est Anima Intellectualis à Deo inspirata. Ita Homo habet tres
partes, Corpus mortale cùm sydereo Spiritu, & Animam Aeviaeternam, quae est
domicilium Imaginis DEI vel Spiritus sancti in Homine. Si Homo Voluntate
propriâ vel aerrogatâ vivit, secundum Carnem & Sanguinem saltem, sensualiter
est Brutum, & cognoscitur an secundum Paginae Sacrae Epitheta, sit Canis, Vul¬
pes, Lupus, Ovis, Sus, aut Viperarum progenies, sicuti inferius in Tractatu de Si¬
gnaturis disseremus latius: geminare enim hîc sermonem superfluum foret: Si
vivit Rationaliter, tunc est Homo, & dominatur Animantibus in suo corpore:
Si vero imaginis DEI proprietate observatâ vivit secundum Dealem Spiritum
ex Arbore Vitae, seu secundum Talentum & Thesaurum in fictili sibi concredi¬
tum ac depositum, dominatur Astris & omnibus rebus. In Homine omnia sunt
comprehensa, & ipse fert omnia in se: Ex quo enim factus est, illud fert in se: E
mundo factus est, & mundum gerit in se, & à mundò geritur. Porrò sicuti Pri¬
ma materia (quae erat Essentia quaedam ineffigiata confusa, quam Matrem mun¬
di seu Chaos & Hylen Philosophi nominarunt) erat semen magni mundi, ita ma¬
gnus mundus est semen Adami: ut enim Mundus absconditus erat in Aquis in¬
visibilibus supra abyssum, ita Adam occultatus jacebat in mundo. Prima materia
fiebat mundus, & Magnus Mundus fiebat Homo. Sicuti Arbor crescit è semine,
semen est Arboris Initium, & semen est etiam Finis Arboris, quia in quolibet gra¬
no seu semine Arboris iterum abscondita est Arbor alia: Ita Prima materia (quam
Paracelsus Limbum nominat, cuius Terra erat VERBUM Domini) erat semen
omnium creandorum, & Homo erat ultimus inter omnes quasi perfectum se¬
men, quod ex se iterum gignere potest alium Hominem qualis ipse est: Et licet
Homo non sit semen ut aliud semen, tamen habet potentiam de se emittendi se¬
men, è quo similis Homo producitur, qualis ipse est: Et ut Adam totum mun¬
dum in se gerit, omniaeque creata, ac à mundo conservatur, ita quilibet ex eo natus
idem gestat, quod ipse gesta vit, videlicet totum mundum, ab illoque etiam gestatur
& conservatur ut Adam: Omnes Homines unus Homo, è carne, sanguine, & spi¬
Spiritus pri¬
mus ex Lim¬
bo, secundus
Spiritus è ver¬
bo FIAT.
In Homine
duplex est Sa¬
pientia, Ange¬
lica secundum
quam viven¬
dum, & Anima¬
lis quae negli¬
genda.
Renascentia
malam genesin
vincit.
Luc. 19. sect. 13.
Matt. 7. sect. 12.
Matt. 15. sect. 15.
Corpus Invi¬
sibile Hominis
ex spiraculo
DEI, siue Aevi¬
aeternum, non
subiicitur
stris vel Astro¬
nomo.
Gen. I.
Matrix enim
mundi est
qua supra quam
Spiritus Do¬
mini fereba¬
tur. 2. Petri 3.
Terra ex Aqua
emersit.
Quemadmo¬
dum statuari¬
us è ligno & fi¬
gulus ex argil¬
la mille diver¬
sas formas ad
placitum fin¬
gunt, ita Deus
è materia pri¬
ma omnia cre¬
ata extraxit.
Homo est qui Terra sive ager omnia semina in se continens.
Sicuti filius non minor est patre suo: Ita Homo non minor est Mundo.