477
In omnibus
igitur. DEI,
Natura domi¬
ni, voluntas ex
petenda, non
Naturae.
Chr. 17. sect.
12.
Ps. 1.
Sirac. 38. sect.
9. 10. 11. 12.
Act. 3. sect. 6.
Talia Nomi¬
na sunt Nu¬
mina.
44
PRAEFATIO.
est universalis, Deo videlicet. Vivunt enim Elementa ex Firmamento, hoc au¬
tem ex Intelligibili Mundo, & iste solum ex Deo, sive ex aeterno ejus Verbo. Est
igitur omnis omnium unica vita in omnibus, juxta subiectum nihilominus in
quod influit, vario modò gliscens. Itaque si quid herbarum praesidio perficere sta¬
tuimus, non tàm herbis quàm Deo fidendum: Sic enim in propulsandis morbis
res optatum felicemque successum est habitura: aliàs conatus omnis in diversum
apitur, ubi nulla subit Opificis à quo omnia effectum sortiuntur, cogitatio, aut ab
est erga illum fiducia: Ita Assa mortuus, qui plus medicis, quàm Deo fidebat. So¬
la Medicina Coelestis sive VERBUM DEI (quod est Fermentum medicinarum,
sine quo nulla medicina est efficax) sanat omnia, & per Verbi Efficaciam (in quo
latet, & à quo procedit omnis vis omnes etiam naturales actiones superans) me¬
dicamenta demum fiunt virtuosa: Et sicuti Cortex non est nucleus, sic Herbae non
sunt medicina, sed signum saltem hujus signati Verbi. Duplex est Medicina in
Terra, Visibilis à Patre creata (quae in corpus non debet administrari nisi per se¬
parationem puri ab impuro sit prius praeparata) Invisibilis à Filio per Verbum,
& est una medicina: Medicus per Herbas sanat, Herbae sunt media, in quibus
medicina est, Herba non est medicina, quae invisibiliter in ipsa à Deo est ab¬
scondita.
His prudenter, rectoque judicio consideratis mirari cessabimus, quod Deus
omnipotens per PROPHETAS & Veros CABALISTAS solo prolato VERBO
Hominem sanet: Vivus siquidem est Deus, & vivi DEI vivum quoque No¬
MEN, & vivi Nominis vivae quoque Literae: Vivit Deus propter se, vivit No¬
men ejus propter ipsum, vivuni Literae propter Nomen: Et sicuti vitam habet
Deus in se ipso, sic etiam Nomini suo dedit vitam habere in se ipso, & Nomen
porrò Literis:
Per MAGOS Veros, Naturae accuratissimos Exploratores (non loquor de
Necromanticis) VERBO SCRIPTO seu CHARACTERIBUS & SIGILLIS,
certo tempore secundum Coeli virtutem fabrefactis, procul omni, quàm sola Igno¬
rantia parit, Superstitione, citra Nominis Divini prophanationem & offensam,
allan [unclear] ve Fidei & Religionis injuriam: alioquin melius esset nos semper aegrota¬
re, quàm cum DEI contumelia sanos esse: Characteres siquidem seu Nomina con¬
stellata secundum Agrippam non habent vires ratione Figurae vel Pronuntiatio¬
nis, sed ratione Virtutis seu Offici à Deo vel Naturâ ad tale Nomen vel Chara¬
cterem