477
45
ADMONITORIA.
cterem ordinati. Nulla enim est virtus vel in Coelo vel in Terra, quae non de¬
scendat à Deo, quo non favente, nihil quod habet dare & in actum traducere po¬
test. Medicamenta sunt corpora visibilia, Verba sunt corpora invisibilia, sive
Herbae sive VERbum sanet facit Naturalis Virtus Deus, id est Spiritus DEI
Naturae coadunatus, per Verbum suum FIAT. De Cura Characteristica, qua
verbis prolatis, scriptis, sculptis & de collo appensis Naturales operationes perfi¬
cit, per Coelestes Proprietates syderum mirabili Influentiâ cum nostris corpori¬
bus concordantium, legatur Rogerius Bacchon de mirabili potestate Artis &
Naturae.
Per MEDICOS autem VERBO CREATO seu Misericordià sua In¬
carnata: cum haec omnia saltem TRINIUS & SOLIUS VERBI DIVINI,
omnia sanantis & conservantis, efficaciâ fiant: sicuti videmus in miraculis Sal¬
vatoris nostri, qui dum surdum & mutum restituit (cui omnes Officinae totius
mundi suis pilulis & syrupis non potuissent succurrere) non sanat per Naturam,
sed per se ipsum facit hoc UNO scilicet VERBO, & ipse est illud VERBUM (vi¬
delicet Misericordia DEI Increata) per quod omnia creata sunt, à quo simplicia
promanant omnia, quodque cum Patre quotidiè adhuc omnia in omnibus opera¬
tur. Quicquid enim operationis & virtutis est in Creaturis, tàm in magno,
quàm in parvo Homine, id totum à Deo Incarnato in suo explicato & manife¬
stato fieri certissimum est, unius Spiritus implentis omnia vinculo, in unum in¬
separabiliter colligata, qui Spiritus idcirco plenitudo mundi totius una est, & me¬
rito vocatur Plenitudo. Nam extra Deum nihil fit, in ipso omnia moventur,
vivunt & subsistunt: Hoc VERBUM DEI, Primogenitus omnis Creaturae ve¬
Panis est noster ἐπιούσιος , quem Salvator petere jussit, Mumia supercoelestis,
Balsamum supranaturale, plus quàm propria Hominis Mumia aut Balsamum
Naturale, mortales sustentans. Virtus in Pane est DEI benedictio, imo Deus
pse: Verbum in Cibo Terreno est verus Panis, bonis & malis datus: Non ex so¬
lo Pane, sed ex eo quod est in Pane vivit Homo: ita Cibus & Vita non sunt à
Terra, sed à Deo per suum Verbum: Si Verbum non esset, & per se esset solus Pa¬
nis, tunc Terra esset noster Deus: sed nequaquam, non è Terra, sed ex Deo per su¬
um Verbum: Hoc igitur VERBVM Vera est Medicina sanans omnia non omni¬
bus innotuit, nec cuivis in pulvere scholastico submerso datum est de illo libare
aut scribere. Unicus θεῖα φράζων Paracelsus, Mosaicae & Viventis Philosophiae
F 3
Characteres
dicit Paracel¬
sus esse Spiri¬
tuum Compo¬
sita & Syrupos.
Non à solo
pane.
Matt. 4. sect. 4.
Deut. 8. cap. 3.
Luc. 4. sect. 4.
Luc. 11. sect 14.
Gratia enim
meritò superat
Naturam, & si¬
gnatum, signum.
Joh. 1. sect. 3.
Eccles. 24. sect.
8. 9. 10.
Hâc benedi¬
ctione sublatâ,
baculus Panis
fractus est, sic¬
uti apud Pro¬
phetas mina¬
tur Deus po¬
pulo suo.
Ex mera Mi¬
sericordia &
Bonitate non
Justitia habe¬
mus Panem
duplicem, ali¬
mentarium &
sanitatis.
Nisi Deus dicat aegrotanti Sis sanus, nemo fiet sanus.