477
Joh. 1. sect. 10.
Heb. 11. sect. 3.
Ps. 107. sect. 20.
Deut. 22. sect.
47.
Explicatio
vulgaris dicti,
in HERBIS,
LAPIDIBUS
& VERBIS ma¬
gnas esse virtu¬
tes.
Omnis Crea¬
tura timet, &
reveretur No¬
men illius, quid
fecit eam.
Lege libros
Regum.
Reg. 3. sect. 12.
Sap. 7.
46
PRAEFATIO.
discipulus, de Secretius Naturae, & Miraculis DEI scripsit, huc est de VERBO DEI
INCARNATO in Creaturis reperiendo, quod Medicina & Vitae nostrae Baculli [unclear]
est: per hoc enim VERBUM FIAT, totius mundi semen, Coelùm & Terra crea¬
ta sunt, illudque in omnibus Creaturis efficax est, & cui meritò Creaturae tanquam
animae suae subiectae sunt. Quicquid ergò Medicus NATURALITER seu
HERBIS per moram Temporis successivè operantibus efficit: illud MAGUS
seu Medicus Coelestis CHARACTERIBUS & Lapidibus Gamaea scilicet In¬
fluentialis Conjugii Terrestri signo, per combinationem matrimonialem Superi¬
orum & Inferiorum ASTRALITER, validissima impressione, subitò & longè
citius perficit: Ea enim est Naturae mutua colligantia & continuitas, ut omnis
Virtus Superior per singula Inferiora longa & continua serie radios suos disperti¬
endo, usque ad ultima instar funiculi tensi fluat: & Inferiora vice versa, per sin¬
gula sua Superiora perveniant, quia una est Virtus opifex, & specierum partici¬
patio per omnia diffunditur: Matrimonium Divinum: Hinc Rerum Natura¬
lium Inferiorum cum Superioribus, mira colligantia, continuitas, influentia &
sympathia: Intercedente hoc matrimonio mundi, multa in Magia & Cabalà ef¬
fici possunt.
Et Verus CABALISTA (quem Paracelsus vocat Naturalem Divinum,
qui Prophetis aequiparatur, & cujus mens unita & coaequata DEO facit omnia
quae vult, vult autem quae ipse Deus) DEALITER supra Naturam, fiduciâ sir¬
mâ, & fide mirificâ miraculorum Januâ Unico Divinissimo Nomine IHSUH,
in quo recapitulantur & continentur omnia, id est in VERBO MIRIFICO, per
Mentem, Fidem & Orationem, preces scilicet in Spiritu & Veritate factas in
momento exequitur. Renascentia est Ager Medicinae Coelestis, quae uno verbo
curat sine medio Externo: una illa operatio contingit ratione DEI, tanquam
Artificis, & ratione Hominis tanquam Instrumenti: Hominibus enim inno¬
centibus, & in lege Domini doctis, pro voto fidei servit omnis Creatura, & ex¬
audiuntur ad omnia, quaecunque petierint, teste Elia Elisaeo. Per preces enim, id
est petendo, quaerendo & pulsando, in Fide omnia impetramus: per sidelem Ora¬
tionem recta & certissima via conscenditur ad summam Divinarum atque Hu¬
manarum Rerum Sapientiam: Nam in his Tribus Punctis Principalibus, con¬
sistit etiam totum Fundamentum Magicae & Cabalisticae Artis, ut videre est
pud Paracelsum de Signatura Rerum libro 3.
Idèò