477
Sir. 39. sect. 26.
Rigida DEI
Justitia est mor¬
bus & venenum
in omnibus
rebus: E con¬
tra Misericor¬
dia DEI in Na¬
tura & in
mnibus rebus
est medicina.
Sap. 18. sect. 15.
16.
Sir. 39. sect. 36.
Eccles. 3. sect.
15. 16.
Eccles. 3. sect.
14.
7. sect. 15.
Sir. 42. sect. 25.
Causa sym¬
pathiae & anti¬
pathiae.
Sir. 38. sect. 15.
48
PRAEFATIO
DEI operibus, ubi Malum, ibi etiam Remedium, ubi Virus, ibi Virtus. Ideo nil
frustra creatum, sed omnia in aliquem usum: Nam ita à Natura comparatum
est, ut semper Bonum & Malum in assiduam Timoris DEI recordationem con¬
iuncta sint in omnibus rebus, quae producunt Elementa sublunaria. Quampri¬
mum, ait Firmianus, Homini Virtutem Omnipotens indidit, confestim & Ho¬
stem adiecit, ne Virtus otio torpens Naturam suam amitteret. Adeo ail ex
mni parte beatum dixit Poeta, ut Homo Divinae Naturae particeps, omnium
nimantium dominus, suos patiatur manes, & quibus exagitetur furias habeat.
Rogerius Bacchon Philosophus Anglus dicit, Deum Tenebras & Lucem facien¬
tem, ubi pro sua MISERICORDIA magnam Medicinam posuit, ibidem etiam
potestate JUSTITIAE suae incomprehensibilis VENEnum pro custode, Tribulos
videlicet & Rosarum spinas, praevaricationum comites individuos ac vindices
adjunxisse. Bonum sine malo cognosci non potest, & cognito hoste vitari potest
damnum: Sic etiam sacer Hermes antiquissimus Theologus, una cum Ecclesia
stico scribit in clave, Ex contrapositione & contrarietate omnia sublunaria opor¬
tere constare, & hoc propter generationem & corruptionem rerum aliter fieri es¬
se . Omnia enim cum non habeant quae timeant, contra leges agunt:
neque aliter Homo potest ad summum fastigium venire, nisi manu semper agitata
se ad salutem suam dimicandi tenore funda verit. Deus enim per suam sapien¬
tiam ita ordinavit, ut aequè benè sit αντιπάθεια sicuti est συμπάθεια , quo specta¬
culo Natura mortales ad ejus secreta contemplanda & eruenda voluit promo¬
vere, ut si alter alterum perhorreat, Invisus Invidentis defectus resarcire vel me¬
deri possit: Quapropter Heraclitus Naturam è Bello genitam, & Homerus Con¬
tentionem vocat: Homo est sui ipsius hostis, Causa dissolutionis & mortis est Re¬
gnum hoc nostrum in se ipso divisum, intestinum videlicet duellum, siquidem in
corpore microcosmico, propter conjunctionem rerum adversarum perpetua lu¬
cta, ac conservator & destructor sanitatis latet, quo nomine Sancti, mortale cor¬
pus vocarunt Infernum ac Purgatorium, in quo semper belligerandum est. Ideò
cum in vitae Republica, Mortis Anatomia Hospitium invenit, Natura medicos
ministros esse praecepit, ac separatores, non magistros vel compositores. Remedia
enim praeparationes, separationes, & exaltationes requirunt, antequam latentes
& ligatas virtutes explicare possint. Quemadmodum autem omnia Igne pro¬
bantur, ita etiam Examen scientiae medicinae in igne debet fieri. Medicina &
Chymia