477
ADMONITORIA.
49
Chymia non possunt separari. Manifestat enim Chymia, (non illa qua imposto¬
res ad suas Dealbationes & Rubefactiones utuntur,) non solum Vera simplicia,
Magnalia, Arcana, Mysteria, Virtutes, Vires sanationem concernentes, verum
etiam ad imitationem Archaei Ventriculi seu Chymici Naturalis Innati docet
segregare quodlibet mysterium in suum reservaculum, & medicamenta infelici¬
bus vestimentis obducta debita separatione ab impuritatibus & corruptibili ad
foeda superficialium & externorum Elementorum commixtione expedire, ut
pura illa Crystallinaque materia, seu Natura simplex exhibeatur corporibus: Sed
hanc à carceribus & captivitate expedire, Hoc opus hîc labor est. Digna provin¬
cia in quà omnes medici senescant, & plenae exercitationis, sine siquidem Philoso¬
phia Chymica omnis Medicina mortua est: Absque Alchymiae cognitione ne¬
que Theorica neque Practica Medicina esse potest. Qui illam difficultate per¬
territus recusaverit, frustrà morborum loca inquirit. Non ergò imitandi sum
hac in parte Vulgares nostri medici, qui ex aliorum vigiliis, & laborum inven¬
tis suae ignaviae patrocinia quaerunt, & praeparationem medicamentorum Phar¬
macopaeis maxima ex parte negligentibus & avaris (de conscientiosis & sua fi¬
deli diligentia Reipub. tanquam Alchymiae Vulcani inservientibus hîc non lo¬
quor) maximo aegrot antium incommodo committere solent. Per hanc enim ar¬
tificiosam corporum resolutionem in conspectum venient proprietates, quae antea
compositionis virtute occultabantur. Per illam insuper tanquam artificialem
quandam cynosuram, Chymiatri vela, non modo ad omnes Naturae oras, sed et¬
iam ad ipsum totius Creaturae, singularum etiam ejusdem abstrusissimarum vir¬
tutum, admirationem, contemplationem, perceptionemque fecerunt, & insignem
in plurimis sunt assecuti scientiam: nec immeritò. In hac ergò vera corporum
Analysi, & vitali Anatomia, oportet medicum esse exercitatum (ut supra dictum)
quia nulla est constans proprietas ullius corporis, quae non vel in Sale, vel Mercu¬
rio, vel Sulphure ejusdem corporis deprehendatur. Primò autem Corpora
mnia composita inferioris globi in tres ordines vel choros distribuenda sunt, in
Animalia, Vegetabilia & Mineralia: Individua deinde horum omnium dili¬
genter examinanda, & Individuorum partes: Ita in veniemus in singulis ordi¬
nibus illustres trium primarum differentias: Est enim in officina Rerum Sal
nimale, vegetabile, minerale: animale, vegetabile, minerale Sulphur: Mercuri¬
us item vegetabilis, animalis, mineralis. Prima Rerum facies fuit pura, integra
G
Vegetabilia
comprehendunt
plantas, arbo¬
res, zoophyta:
Animalia, bru¬
ta per ordinem
Reptilia, Na¬
rantia, Volati¬
la, Quadrupe¬
lia.