477
Sirac. cap. 38.
sect. 15.
Morborum
calamitate &
superventu
Transplanta¬
tio. Creaturae
facta: post de¬
fectionem tàm
ratione crea¬
tionis, quam
propagationis
hostem in sinu
suo gerunt mor¬
tales, morbos
ac mortem suam
innatâ contra¬
rietate ac cor¬
ruptione cau¬
santem.
Qui discit
Deum & se
psum cogno¬
scere, ille benò
Terram coluit.
Nimiâ licen¬
tiâ homines
deteriores fiunt
aut brutis si¬
miles: Labore
autem pellitur
Otium Satha¬
nae pulviuar.
50
PRAEFATIO
perfecta sine corruptione & morte. Summus enim & omnium opifex Deus, sua
voluntate propter infinitam gloriam suam creavit omnia bona, ut omnia eum
glorificarent, & sanctè incorrupteque secundum praescriptum ordinem viverent.
Homo primo sanus creatus est, (morbienim primam originem non ex viro sed
lex muliere ducunt) verùm ingressus in mundum, peperit aditum ad mortem,
quia apparuerunt duo contraria, externum corruptibile & internum integrum,
sine corruptione subsequente diu non potuerunt in uno stare. Post praevaricatio¬
nem igitur & defectionem ab unitate ad alteritatem, maledictione Divinâno¬
vae supervenerunt Tincturae ( ἰλιὰς τῶν κακῶν) quarum mixtione in calamitosam
sortem, unà cum calamitoso mundi socio, transplantata est totius Creaturae pul¬
chritudo: Impuritas puris radicibus adiuncta, eaque fuit morborum praedestina¬
tio. Morborum enim radices in certis individuis vel speciebus seorsim non con¬
sistunt, sed implantatae & permixtae puris primisque rerum seminibus: Nutrimen¬
ta verò rerum Naturalium, fructus sunt seminum, in quatuor matricibus vel
Elementis vigentium. Natura igitur ut iam est, nil in hoc ambitu sublunari
nobis puri dedit, sed omnia permultis miscuit impuritatibus, ut istam nobis Chy¬
micam scientiam ab infantiâ noscendam esse, ceu quodam necessitatis stimulo in¬
culcaret, ut dùmè Paradiso in hujus mundi suburbium expulsi, in utriusque Limi
Visibilis & Invisibilis admiratione, investigatione, & cognitione TERRAM id
est totam mundi machinam coleremus, & in parando victu, aliisque ad sustentan¬
dam hanc praesentem vitam necessariis, tanquam Naturae operarii non in umbra
sed in sudore vultus occuparemur, hoc pacto industriam nostram in hac TERRA
LABORIS, per impositionem Crucis patienter ferendae, ad consequendòs Terre¬
nae & Coelestis Sapientiae fructus excitaret, ne socordes inerti ac turpissimo ta¬
besceremus otio, aut nil agendo (ad omnia vitia & peccata procliviores) malè
gere disceremus. Et hic est verus Creationis Hominis Finis, ut in DEI Timore
& amore proximi, amissa recuperando Terram laboret, non ut otietur, sed ut in
Lumine Naturae, non secundum suam, sed secundum Creatoris voluntatem am¬
bulandò, Instrumentum, Habitatio, ac Tabernaculum DEI maneat, & ad evi¬
tandas malas & otiosas cogitationes, in Viis Domini ambulet, hoc est in suis ope¬
ribus per observationem Temporalium & Coelestium considerationem, miracu¬
la DEI per Naturam investiget, Invisibilia DEI opera manifestet, celebrans ad
mirandò infinitam Creatoris Sapientiam, Potentiam, & indesinentem erga ge¬
nus.