477
51
ADMONITORIA.
nus Humanum in operum suorum mirabilium, magnalium & mysteriorum in¬
dagandorum patefactione, Bonitatem. Sed relictis iam alimentis ad medicamen¬
ta veniendum est, in quibus nemo tàm stolidae ceruicis (nisi frugibus inventis ma¬
lit adhuc ad modum prioris hirsutioris aevi glandibus seu putaminibus cum nu¬
cleis vesci) qui hanc artem improbabit Separatoriam, quae Bonum à Malo, Vtile
ab Inutili, Narcoticum ab Igne, Spiritum mineralem ab Anthos, Homogenea à
Heterogeneis, Venena à Medicinis & Balsamis salutaribus, Lucem à Tenebris,
Vitam à Morte, Diem à Nocte, Visibile ab Invisibili, Coeleste Purum, Nucleum,
Medullam, à Terrestri Impuro, Corticibus, Membranis, Inuolucris, Testis, Sili¬
quis & Faecibus, Vestimenta & Domicilia medicamentorum corporibus huma¬
nis ad versa, ab Incolâ Animâ, mysterio Superelementali, Quintâ Essentiâ pla¬
corporum nostrorum Balsamo Interno, conueniente, amica & correspondente
ritè secernere & separare docet, vt colligatur essentia illa vivifica saltem, cujus
facultas solutis vinculis exurgens altius & promptius se promit, & vires multò
quàm antea majores profert, & corporibus sanandis efficaciores. Venenata enim
omnia Balsamum habent Humanae Naturae consentaneum, & nullum Venena¬
tum est Animal, quod Veneni sui Antipharmacum in se non contineat & in
suo genere bonum sit, & dum Homini est Venenum, alteri animali saepè est fami¬
liare alimentum: Ita araneae gallinis ac passeribus prosunt, bufones serpentibus,
serpentes ceruis & ciconeis: Forma autem hae medicamentorum extractae plus
operantur, quam cum sunt in materiam immersae, quae potentiam & operationem
Arcani impedire & infringere solet: Imò Anima seu Forma vniuscuiusque Rei
specifica, multò, & plures & praestantiores virtutes operationesque habet, quàm
vel ipsum corpus, vel ejusdem Rei materia: siquidem omnis Res habet esse à For¬
ma, quantò ergo magis de Forma, tantò magis de Entitate: Id quod Chymiae oso¬
res propriâ conscientiâ coacti, & oculari demonstratione convicti, inficias ire ne¬
queunt. Et hinc commoda plura sequuntur: Primò, quod ratione minoris quan¬
titatis medicamenti facilius & liberius multo aegri ipsum capiant, cùm pluri¬
mi saepè ita sint difficiles, ut vitam potius cum morte commutare velint, quàm il¬
larum crassarum & turbidarum potionum, complexionem humani corporis cor¬
rumpentium, plenos haurire calices, quas etiam ipse Medicus praescribens, &
pothecarius miscens in casu simili bibere exhorrescendo recusarent. Secundò,
quod horum usu etiam reiterando non laedatur ventriculus, cum nil obstet, quo
G 2
Solae Purifi¬
cationes sunt
vera Correcti¬
va omnium
Remediorum.
Sicut mors
separat aeterna
& caduca, ita
Vulcanus bo¬
num à malo,
Quintam es¬
sentiam à cor¬
pore.
Sir. 39. sect. 39.
40.
Rationes cur
Spagyrica me¬
dicamenta de¬
bitè praeparata
multis offici¬
narum mixtu¬
ris Heterocli¬
tis sint praefe¬
renda.