477
61
ADMONITORIA.
gato vulnere deformi, laesas partes pristinae restituerit integritati. Quod autem
aliqui dicunt Contraria contrariis curari, benè dicunt, si non respicientes ad qua¬
litates sed virtutes contrariae Naturae hoc dicunt. Tot enim sunt virtutes Na¬
turae ad versae vel malae, quot sunt virtutes salubres sive bonae: Et harum bonitas
semper in conservatione Naturae, sicuti illarum malitia semper in destructione
Naturae occupatur, & consistit: Si ergo illae volunt destruere, hae in subsidium da¬
tae sunt Naturae laboranti, ut bonitate sua duplicem Naturae bonitatem conser¬
vent, expellant autem & vincant malitiam illarum: Sic recte adversae vel con¬
trariae virtutes Naturae malae adversis & contrariis virtutibus Natura bonis
expelluntur & vincuntur: Sed qualitates contrariae, qualitatibus contrariis non
tolluntur, verum magis ambae irritantur, & ad pugnam provocantur: Ex qua¬
pugnà major sequitur Naturae Infirmatio, quam Confirmatio, quoniam Natura
non Qualitas est sed Virtus, Virtutibus etiam non Qualitatibus juvari vult si
contra inimicum malum suum praevalere & pugnare feliciter debet: Non enim
medicus est qui morbum profligat, sed Natura ipsa (quae est Interna Mumia seu
Balsamum Internum) malum sibi ipsi adversum omne expellit si deficientibus
propriis viribus ejus Internis, Externis viribus illi subveniatur à medico suo mi¬
nistro: Quamvis saepè optimum medicamentum sit, nullum adhibere medica¬
mentum, & operationem soli Archaeo seu Arti Naturae committere, Interni
enim corporis Natura plures morbos pellit, quam medicus cum sua medicina. Quare
si in pestilentiâ ardente, opio frigidissimo cura perficitur aliquando, non propter
pii frigiditatem perficitur illa, sed propter virtutem venenatam specificam opii
quae major est in gradu veneni quàm venenata vis pestis illius occulta: Atque sic
Natura Venenum Veneno interficit, malum minus per malum fortius cogit: Et
ita tam bonis quàm nocivis armis contra hostem pugnat, ut sua salva retineat,
illumque quocunque modo è suo peculio profligat: Sicut enim hyems aestatem non tol¬
lit, & aestas hyemem non pellit, sed unum alteri succedit tantum, sic qualitas qua¬
litatem nunquam tollit: Sine virtute enim qualitas mortua est, & accidentalis
tota, & per consequens, vitam & substantiam praestare nullam potest, quod tamen
medicinam aliquam facere necesse est, si Naturam juvare debet. Et hîc etiam
observatu dignum Radices morborum in corpore Humano neque calidas esse neque
frigidas, sed cum nihil esse possit sine colore, ita etiam morbus calidus aut frigidus
sesse dicitur, licet illa accidentia & excrementa sint saltem morbi signa, non mor¬
H 3
Cessante Na¬
turali medico,
incipit Inter¬
nus medicus.