477
Natura simi¬
libus curat.
60
PRAEFATIO
trinseco medico nil aliud requirit, praeter Instaurationem, aut ut vulgo loquu¬
tur fortificationem, exteriore medicamento repurgatissimo, partique peccanti Na¬
tura simili non accidente adhibitam: Atque sic Balsamum Medicinale Balsamo
Vitae seu Radicali & Naturali propter sympathiam & symbolum commune, in¬
star coadiutoris & symmistae succurrit. Indè labefactas vires Naturales reassu¬
mit, quibus recuperatis per se potens est, tanquam interna & congenita Antido¬
tus, omnes inimicos suos à sua monarchia pellere, virtute solâ Vitalium facultatum:
Aegra enim corpora qualitatibus contrariis curare velle, nihil aliud est, praeter¬
quam Naturae bello intestino satis labefactatae, bellum intrinsecum in totalem sui
ruinam movere: Adde quod contraria se mutuò non recipiant: Et si mutuò se
non recipiunt, nec in se mutuò agunt, nec à se mutuò patiuntur aliquid: ubi igi¬
tur actio & passio vera non est, ibi etiam effectus Naturalis verus non sequitur.
Ergò medicamenta, non possunt esse contraria loco affecto, sed oportet ut illi sint
cognatissima, & eandem habeant (ob Harmoniam macro & microcosmi) Na¬
turam Externam, quàm locus iste affectus habet Internam, ut Natura Interna
istius deficiens confortetur & juvetur superabundantiâ Naturae illius Externae:
Ideò vocatur Microcosmus, quia totus mundus hominem conservat, nutrit, &
curat: Dum enim fructus Terrae, Aëris, Aquae, Ignis Microcosmi aegrotant, o¬
portet ut sui similibus fructibus Macrocosmi restituantur: Et sic Natura Na¬
turam suam confortat & iuvat: Natura autem à Natura sua confortata & ad¬
iuta, expellit fortiter omnem inimicum suum, cum Naturaliter omnis Natura
conservativa sui maximè est: Atque ita Naturam habemus non modo sociam, sed
amicam & officiosam adjutricem, siquidem illa sola est genuina medicatrix o¬
mnium morborum, teste etiam Galeno in lib. suo 13. method. Primum movens o¬
mnis curationis, quippè absque cujus robore vel vigore omnis medicina inutilis est,
atque frustranea. Natura conservata in sui Temperatura in se ipsa est medicina,
& suis infirmitatibus ipsa medetur, per innatam Mumiam, & ubi ipsa Interna
Natura recusat esse medicina ibi omnes morbi sunt lethales. Scitum enim nimis
hoc est, Rem omnem Naturali quodam instinctu cupere perfici & conservari: Ex
ad verso à destructione sui vehementissimè abhorrere eamque quantum potest, a¬
versari: Corporis nostri partes gladio aut alio quovis modo offensae, hoc nobis quo¬
tidiano probant experimento: Laesi enim Naturae veluti accurrentis opem sen¬
tiunt praesentaneam, & adeò indefessam, ut non prius quietura sit, quàm profli¬
gato