477
63
ADMONITORIA.
curii item varii, & varii Sales. Sic erium in magno mundo his correspondens
apparebit varietas Sulphuris, Salis & Mercurii in herbis & mineralibus: Ignis
ministerium illorum convenientiam, repugnantiam & differentiam manife¬
stare solet: Et quia omnes materiales morbos distribuit, secundum tres illas sub¬
stantias, è quibus corpora nostra sunt composita, & secundum superfluitates ex¬
crementitias à cibo & potu provenientes: Morbos à Sulphure accenso ortos (si¬
quidem Sulphur viis quatuor destruitur & exaltatur, videlicet à quatuor Ele¬
mentis) in corpore Humano vocat Sulphureos, ut sunt omnes Inflammationes &
Febres: A liquore provenientes vocat Mercuriales: Mercurius enim seu
calore digestivae Virtutis accidentalis, vel calore Exercitationis, vel calore ex
stris exorto exaltatur supra Naturalem gradum tribus viis: Calore namque dige¬
stionis destillatur, & facit Apoplexiam cum suis speciebus: Calore Exercitatio¬
nis sublimatur, & facit Maniam & Phrenesin: Calore Astrorum praecipita¬
tur, & facit ex esculentis & poculentis Tartaro abundantibus Podagram, Chi¬
ragram Artheticam: A Sale excitatos vocat Salinos & Nitrosos (Sal namque
per exaltationem via quadruplici laedit sanitatem & graves morbos producit,
Resolutione, Calcinatione (per amissionem liquidi & humidi Temperamenti)
Reverberatione, Alcalizatione, ut sunt ulcera, Scabies, Serpigines, Impetigines,
Pruritus & ejusmodi, qui omnes Salis resoluti morbi sunt. Causa destructionis
Salis, Crapula digestionem destruens: Luxuria immodica, causa Resolutionis Sa¬
lis microcosmi: Astra etiam deturbant Salem ex suo gradu: Sal illud in omnia
genera Salium transmutari potest, & qualis est transmutatio, talis etiam est mor¬
bus. Dicit igitur Sulphur accensum in corpore microcosmico, Sulphure macro¬
cosmi Harmonicè convenienti esse curandum, sed qui finem illius propositum re¬
spicit, tale Remedium morbo erit contrarium, ad extinguendum enim tale Sul¬
phur in corpore accensum (febrim puta si Ignis sit universalis, & scaturiginis
initium in corde habeat) vult ut sumatur Sulphur appropriatum (non liquor
Mercurialis nec Sal) qualia multa in Naturae Horto, & Familia Herbarum ad
Mineralium reperiuntur, ut Sulphur Vitrioli, Nitri, Salis vulgaris & simili¬
um. Similiter docet ulcera sper Sales excitata) debere curari per Sales: sed si sco¬
pus ipsius animadvertatur, tales Sales sunt contrarii illi, qui malùm excitavit,
& ipsi malo adversantur: Sunt enim incarnativi & consolidativi, ut Thus,
Mastix, Myrrha, Aloës: Indè liquet quod Salem quandoque etiam nominet