477
Omnis Ter¬
restreitas est
Sal.
Paracelsus
Salis corrosi¬
onem sanat
Consolida.
Sulphuris dis¬
solutionem re¬
staurat Crocus.
Mercurii ni¬
miam subli¬
mationem in¬
grossat aurum.
Natura no¬
stra morbis
medetur ro¬
motis impedi¬
mentis: Con¬
tra haec impe¬
dimenta aegri¬
tudinem cau¬
santia Naturam
iuvamus.
Stupenda &
vera Historia.
PRAEFATIO
64
mne id quod liquescit, & resoluitur in humiditatem aqueam, & siccando indu¬
rescit caloris beneficio, ut sunt Arborum & Herbarum succi inspissati: ut ergo
tria sunt, è quibus medicina omnis oritur, Mercurius, Sulphur, Sal: ita etiam tria
morborum genera, Mercuriales, Sulphurei, Salini. Quicquid ulceratur, curatur
per Mercurium incarnantem: Quicquid in visco stat, per Salem: Quicquid in
igne, per Sulphur. Hoc ergo subductis rationibus ratum sit: Medicamenta, ut ut¬
morbo sint contraria, oportere tamen necessariò illa Naturae esse planè amica:
Pacem enim illa quaerit ab omni controversia liberam, idque solum amicorum ope
& auxilio, quae si succubuit, Medicorum opera frustra implorari solet: E contra
salva ipsa incredibilia facit miracula, sicuti Anno 1602 Pragae vidimus in No¬
va urbe in quodam Bohemo rustico nomine Matthaeo, circiter 36 annos nato: qui¬
dum per biennium mirâ & inaudita quadam gutturis dexteritate multoties a¬
pud bibulos justae magnitudinis ferreum cultrum, in guttur suum satis amplum
ceu vaginam, corneo manubrio prius intrudendo instar praestigiatoris deditâ o¬
perâ occultaret, superbibendo bonum hoc nomine impetratum cerevisiae haustum,
& postea eundem iterum pro libitu (singulari arte) cuspide retraheret, nescio
qua suâ infelici & dementi temeritate postridie Paschatos ejusdem anni, eundem
eatenus deglutierit, ut planè in stomachum descenderet, & ab ipso nullo amplius
sartificio retrahi posset: & postquam ex apprehensione indubitatae mortis subse¬
cuturae quasi semimortuus dictum cultrum septem integras septimanas & duos
dies in suo ventriculo hospitatus esset, usu & adjumento Emplastrorum Attra¬
ctivorum è Magnete & aliis, cuspis ejusdem naturali impulsu, juxta orificium
stomachi exitum moliri coepit, quo deprehenso instanter petitum fuit à patiente
(multis tamen propter imminens vitae periculum factum dissuadentibus) ut in¬
cidendo extraheretur, quod tandem precibus in omnis fortunae & valetudinis
dubiae tamen eventum à primario Regni & urbis Chirurgo Floriano Matthis
Brandeburgensi die Jovis post festum Pentecostes horâ septimâ matutinâ impe¬
tratum & feliciter DEI nutu praestitum fuit. Color excisicultri pollices trans¬
versos novem longi, nunc inter rariora Caesaris repositi, (compluribus homini¬
bus tàm in aula Imperatoris quàm in urbe incredibilis miraculi instar common¬
strati) ita fuit immutatus in stomacho, ac si per illud tempus in igne jacuisset.
Rusticus autem spatio paucarum septimanarum adhibitis legitimis ab experto
Chirurgo remediis sine ulla ulteriori aegritudine & molestiâ semper benè come¬
dens,