477
Homo non
potest habere
majorem Phi¬
losophiam, quam
è Deo in nova
generatione.
Apud nullas
non gentes ef¬
floruit haec
Philosophia.
Medicus à
Deo creatus o¬
mnia potest.
Jacob. c. I. sect
17.
Omnis pote¬
stas à Domino
Deo est, sine
quo nihil po¬
test omnis Cre¬
atura: sic o¬
mnia magna¬
lia, mysteria,
Arcana, soli
Deo, non Dia¬
bolo, Creature
aut Astris im¬
putanda.
68
PRAEFATIO.
no praeferendo: Neque solum Natura tota externè & interne nobis cognescenda
est, verùm etiam danda unica opera, ut juxta Fundamentalem ejusmodi cogni¬
tionem superno LUMINIS GRATIAE beneficio, unâ cum Christo & omnibus
Electis possideamus Vitam Aeternam ad quàm à DEO creati sumus, quae vera
Philosophia Theologica est: Ideò Renascentia primùm quaerenda, sic reliqua Na¬
turalia nobis nullo negotio adiicientur. Sed ad Theophrastum revertamur. Ar¬
tis CHYMICAE fuit insigniter peritus, illius tamen autor non est: Magnus
Philosophorum ingenio & memoria pro libris utentium numerus est, qui ante
natum Theophrastum per illam claruerunt, & à quibus Paracelsus multa tacitè
mutuatus est: Fuit enim inchyta Ars illa Pyronomica antiquissima, ab ignoran¬
tibus immeritò diffamata, solis potissimum Regibus, Principibus, & paucis qui¬
busdam Philosophiae Naturalis Indagatoribus solertissimis quondam cognitissi¬
ma, non minimum tamen per ipsum Paracelsum Arcanorum Monarcham
cepit incrementum: Et quia Antiquitatis doctrinam, fatali quadam temporum
hominumque depravatione & negligentiâ, multis annis deperditam, & oblitera¬
tam, Veram videlicet & Philosophicam Medicinam suo tempore à nemine hae¬
ctenus restituere tentatam, singulari DEI Providentia & impulsu è tenebris in
lucem eruere, restaurare, ampliare, ejusque obscuritatem magnam evolvere & il¬
lustrare, & à fucato dolo imposturaeque larva repurgare, imò divinâ quadam co¬
pulatione ex totius circuli ambitu ad unicum centrum revocare universam sci¬
entiarum ac musarum consonantiam conatus est: Ecce Diabolus generis Huma¬
ni & Veritatis emergentis perpetuus hostis ac individuus malitiosusque comes,
excitavit etiam suos emissarios & satellites, illosque adhuc hodiè concitat, qui Ca¬
nina quadam Invidiâ alios à pabulo, quo ipsis frui non licet, arcere fludent, &
singulare illud BONUM humanis invident necessitatibus: Et nescio, utrum ma¬
jori impietate, quàm blasphemia factum sit, ut quae singularia THEOPHRASTI
peculiari influentiâ nati medici dona, in curandis morbis deploratissimis, solius
medicinae Autori (à quo cei à Luminum Patre omne bonum & perfectum Do¬
num) cum humili gratiarum actione debitaque reverentiâ ascribere debebant, haec
pro animi sui in Veritatem virulentiâ, more Pharisaeorum ipsi Diabolo maligno
quasi effectori (quem Omnipotentis fune ligatum Lumine Gratiae & Naturae
privati Deo benigno & glorioso potentiorem faciunt) non solum impio & sacri¬
lego ausu, verùm etiam nefario & inexpiabili scelere attribuerent: Deo soli illa
sunt