477
69
ADMONITORIA.
sunt ascribenda, ut universitatis auctori & Naturae, Legique eius, quae illi Diabolo
affingere non verentur, cui tamen in voluntatem aut intellectum Hominis nul¬
la est concessa potentia: Et sic Daemones pro Deo colunt, Gloriam, Bonitatem, O¬
mnipotentiamque DEI blasphemantes, ejusque Sapientiam seu Imaginem in homi¬
ne latentem, malitiosà ignorantiâ obscurantes. Germani nostri medici patriae
suae Germaniae, non ita debebant esse injurii, & contemnere Naturae suae concessa¬
divinitus Arcana: solùm quae sua non sunt sed aliena potius expetunt, laudant,
suaque vili quodam animo supprimunt, sicuti etiam cum deplorando juventutis in
studiorum progressu impedimento P. Ramo ab invidis suis popularibus in Philo¬
sophia simplici, communi & corruptibili contigit. Quemadmodum enim A¬
ristotelici in hunc immeritò insurrexerunt, sic etiam medici promiscui in Theo¬
phrastum Paracelsum, cujus eruditionem meritò admirantur & obstupescunt * na¬
tiones Exterae. Nec hac sua medica contenti provincia, falcem suam in alienam
messem mittentes ipsius Theologica, nec visa, nec lecta, nec ob ingenii sui pauper¬
tatem intellecta (cum tamen solus Intellectus divinae Sapientiae afflatu corre¬
ptus Veritatem judicet) cavillari non sunt veriti, in quibus conjunctum THEO¬
LOGICAE & PHILOSOPHICAE Veritatis Pietatisque perfectae è LIBRO GRA¬
TIAE & NATURAE desumptum in victissimum Fundamentum ingrato & in¬
digno mundo frustrà manifestare conatus est, videlicet ut mens nostra ad Deum
elevetur, & oculi nostri ad Veritatem erigantur requirendam, ac per Regenera¬
tionem ad Beatitudinis futurae desiderium. Sine Philosophia enim summè pium
sesse planè ἀδύνατον: nec etiam summè & Christianè in utroque Lumine Philoso¬
phari quis poterit unquam, qui non verè pius sit: Nota enim sunt duo Lumina,
untra quae Omnia, extra quae Nihil, & nulla perfecta rerum cognitio. LUMEN
GRATIAE Verum Theologum gignit, non tamen sine Philosophia: LUMEN
NATURAE (quae est Gazophylacium Sapientiae DEI sacris literis confirmatum)
Verum Philosophum efficit, non tamen sine Theologia, quae Fundamentum est
Verae Sapientiae. Opera DEI bipartita sunt: Naturae opera seu viam comple¬
ctitur Philosophia: opera seu viam Christi ipsa Theologia: In his duabus viis Tem¬
pus nostrum caducum impendendum est, ut in pace & gaudio moriamur. Hinc
patet omnem verum Theologum Philosophum esse, & omnem verum Philoso¬
phum Theologum. Tentarunt post Paracelsum eodem hoc recto & compendio¬
so tramite incedentes, beatae & honoratae memoriae pientissimi & cùm innocen¬
I 3
* Sic enim scri¬
psit, ut nobis
spem omnem
limitationis ab¬
stulerit.
Vide Librum
Paracelsi de
Fundamento
Sapientiae. Item
Sursum corda.
Percipiet qui
scripta ejus non
oscitanter de¬
gustaverit, sed
illa medullitus
examinarit.
Theologia &
Medicina se¬
mota divulsio¬
ne conjungen¬
da sunt, siqui¬
dem Corpus
Animae domi¬
cilium est.
Numen &
Lumen haec
sola duo Ho¬
minem perfe¬
ctum reddunt,
& Lumine Na¬
turae benè co¬
gnito, cogno¬
scitur Deus seu
Numen Gra¬
tiae.