477
Qui enim
Thesaurum
publicè por¬
tant, & utun¬
tur, illi deprae¬
dari cupiunt.
Hiob. 22. sect
25.
Sed ubi repe¬
ritur Aegypti¬
us ille ales, &
laudabimus e¬
iusmodi Phoe¬
nicem. Vide
Paracelsus in
fragmenta medicis
ad Tomum
quartum refe¬
rendis fol. 311.
Non datur a¬
licui aditus ni¬
si per revela¬
tionem Divi¬
nam aut per
vocem viven¬
tis seu ostensi¬
bilem doctri¬
nam.
Nulla est re¬
rum perfectio
absque Divini¬
tatis auxilio &
ejus demon¬
stratione.
88
PRAEFATIO
egeni utilitatem constanti Taciturnitate, sine superbia omnium hominum invi¬
diam irritante, cupiunt: His inquam deauratae doctrinae Filiis (quorum aurum
est Omnipotens Deus) maximum illud & omnibus divitiis anteponendum Bo¬
num, propter hominum sanitatem meritò & jure in vestigandum est, relicta pro¬
vincia metallica illis, qui fame impià, & sitibundo insaturabilique ditescendi desi¬
derio, aequi & iniqui neglecto discrimine, dies noctesque horrende & corporis &
animae suae periculo divexantur. Nullius enim Rei avarum esse oportet Philoso¬
phum, praeterquam Sapientiae, quae est circa Res Divinas: Ideò Verus Philosophus
nunquam divitias quaesivit, nec appetiit, sed potius in Naturae mysteriis delecta¬
tus est, siquidem Adeptus, non unius Regni tantum, sed totius ferè mundi va¬
lorem in crumenâ sua circumferre, & in DEO & cum DEO legitimè ceu totius
mundi Dominus omnia possidere possit, totique Creaturae in DEI Timere & ser¬
vitio imperare. At donum istud, neque per iram, nec per vim intentatam,
sed per Altissimi inspirationem vel immediatam, vel per Expertam praeceptoris
sapientis in hac arte demonstrationem acquiritur ocularem. Hoc ita se habere
extra omnem controversiam, nemo non fatetur rectè Philosophantium. Sed
quotusquisque est, qui dum certo subactoque judicio, mediisque debitis cognitionem hanc
ipsam quaerit, Astra ita habeat benigna, ut per Coelorum vestibulum & portam
ad Apollinis sacraria intrare possit, & alienà operâ montem Chymiae ascendere?
*Quis enim alteri manum porrigere auderet, nisi Timore DEI, Sanctimonia
vitae, Fide intemerata ac Harpocraticâ jam dudum multis factis periculis eum
cognoverit conspicuum? Qui desiderat hanc artem, mancipium aliorum arbi¬
trii & pecuniae non existat, & solus sit.
Praebet amicorum nil nisi copia damnum.
Siquidem ipsa etiam socii morosa inhabilitas, arrogans loquacitas, pertinax in¬
credulitas, invida & detestanda infidelitas, Epicuraea tandem indignitas in o¬
mni operatione effectum impedit, atque disturbat. Veneranda Antiquitas uno
ore fatetur, à primo homine usque ad ultimum neminem potuisse secretum istius
artis Divinum adinvenire suo ingenio Naturali, secundum Rationem Natura¬
lem solam, nec secundum Experientiam, cum ipsum supra Rationem existat, ut
quid Divinum & occultum, attestantibus hoc ipsum perpetuis & molestis labo¬
ribus illorum praesertim qui hanc Scientiam assidua lectione & collatione autorum
addiscere insudarunt: Sed Deum gloriosum, gratiarum largitorem optimum,
suis