477
93
ADMONITORIA.
sibi ad suos usus fonte solo, rivulos vero superfluos derivando foras) Deo in proxi¬
mo egeno & suis membris benefacere, an non Humanitatis & Liberalitatis opus,
ac Eleemosynarii in hoc magno Hospitali Pietatis officium omni laude ac sempi¬
terna memoria dignissimum? Et hac via in Timore DEI & Amore proximi
progredientibus, sine ullo dubio Luminum Pater (à quo solo tanquam efficiente
Principali & Finali omnium Creaturarum & operationum causa, omne bonum
DDonum post vitae emendationem petendo, quaerendo, & pulsando impetrandum
est) pium & laudabile propositum (Timentium enim eum facit voluntatem)
longè majoribus & fortè insperatis cumulatè coacervaret beneficiis: Haec enim
sola semita non tantum ad omnia Naturae optata Arcana perveniendi est Regia,
sed quod omnium potissimum ad ipsum universi opificem, quo UNO omnis BO¬
NITATIS Divinae OCEANO Infinito per Regenerationem (alteritate per u¬
nitatem absorpta) in Sabbatho Sabbathorum seu Jubilaeo Aeterno cujus gratia
creati sumus comprehenso, attigimus suffragante Divina Clementia scopum &
metam veram, cujus fruitione plenaria [unclear] olim non aliter delectabimur, quàm aeru¬
mnosus exul & peregrinus (per varios vitae casus, per saxa, per ignes, per sentes
& vepres agitatus) legitimae tandem patriae restitutus: siquidem Dulcia non me¬
minit, qui non gustavit amara: Sine Cruce & morte ad amissa bona reditus fie¬
ri nullo modo potest: nec Deus vult Hominem mortalem à se nunc peregrinan¬
tem ad immortalem beatitudinem & gloriam delicato pervenire itinere, sed per
Ignem Tentationis & Tribulationis, cum tristi & amara morte, quia Coronatio
& lachrymarum abstersio demum superatorum hostium victoriam subsequitur,
digna enim est & majoribus praeliis Vita aterna.
Quam vis autem, ut ad supremam medicinam revertar, ad versa fortuna
me honestae syncerissimaeque Veritatis semper studiosissimum multoties ad supremi
illius Philosophici sacrarii penetralia (non auri argentique faciendi gratia, siquidem
postposita habendi satagentia pauco contenti sat divites sunt, sed ardore quodam
medicinae Verae consequendae & iusto admirandorum DEI operum desiderio)
frustra licet aspirantem & anhelantem non solum non deduxerit, sed nescio quo
meo sinistro & infelicissimo fato etiam factum fuerit, ut quo ferventiori conatu
animi, secretissima illa studia sectatus fuerim avidius, eò obtrectante malevolo¬
rum Invidia & Fortunae fluctibus hactenus jactatus fuerim acerbius, aequitatis
necessitas exigit, quandiu ulterius non datur, ipsa me tantae Rei cogitatione sola
M
Ex DEI Lu¬
mine revelan¬
tur secreta &
abscondita pa¬
tefiunt.
Sine eo enim
nihil boni &
perfecti attingi
potest.
Ps. 145. sect. 19.
Prov. 10. sect.
24.
Divina fidu¬
cia neminem
ad benè agen¬
dum destituit.
Qui novit U¬
num, novit O¬
mnia, qui discit
Multa, discit.
Nihil. Sir.c. 34.
fect. 12. 13. 14.
Beatitudo con¬
sistit in appre¬
hensione sum¬
mi Boni.
Deus est im¬
mutabilis Qui¬
es, ad quam o¬
mnes Creatu¬
rae omni cona¬
tu anhelant &
gemunt.
Levit cap. 25.
sect. 23.
Tob. 12. sect. 13.
Sir. 2. sect. 5.
Sap. 3. sect. 6.
Prov. 17. sect. 3.
Sine Certa¬
mine & Pugna
non perveni¬
tur ad Patien¬
tiae Victoriam
& Coronam, per
Angusta itur
ad Augusta.