477
Num. cap. II.
sect. 33.
Ps. 78. sect. 31.
Ps. 104. 105.
Tob. 12. sect. 7.
Basiliscus
Philosophicus
instar Fulguris
repentè & ex
improviso con¬
burit quod¬
cunque metal¬
lum imperfe¬
ctum, & subitò
aliam formam
novam producit.
Meritò igitur
Indagatio illi¬
us omnibus. Ve¬
ritatis studiosis
deberet esse
commenda¬
tissima.
94
PRAEFATIO.
& recordatione saltem consoler. Quid, cui, quando, & quantum, aovit ipse De¬
us, cujus Nomen glorificetur, & in Aeternum sit benedictum: qui saepè bonus a¬
vertit, poterant quae forte nocere: nec vitam illorum miseram expetendam esse
reor, quibus felicitas damno cessit & nocumentum indè susceperunt, unde bene¬
ficium debebant reportare: & qui summâ in fortunâ, ubi iam felicitatem illis
Fatorum indulgentia majorem tribuere vix ullam potuisset, propter compedes
injectas fortunam desiderant: & quibus Deus quaedam largitur ad poenam ira¬
tus, quae beneficii loco negare solet propitius. Attamen cum opera DEI sint an¬
nuncianda, & celebranda, & ut hoc monumento relicto constet olim, nostri quo¬
que saeculi hominibus felicitatem suam posteris non in videntibus Beneficentiam
illam Divinam non fuisse negatam, in Veritatis attestationem & subsidium, non
possum hoc loco non meminisse singularis illius Divinae erga me Clementiae, quod
mihi non sine manifesto superum favore ceu oculato testi, in peregrinationibus
meis isthaec fortuna compluribus expetentibus denegata contigerit, ut illam in¬
tueri & gustare licuerit, apud quendam Heliocantharum Borealem. Ondè diu
maximo Naturae per artem miraculo cum stupore attonitus, inter varias & mul¬
tiplices Inferioris Astronomiae metamorphoses (viâ Antiquorum Humidâ non¬
dum tamen intensè ad Basilisci oculum Exaltatâ) in frigido factas, mihi hoc u¬
num prodigium, omnium mirabilium superans admirationem cumprimis stupen¬
dum & spectatu dignissimum fuit, quod unica illius Laticis exhibita gutta (in
quâ tanquam penuario omnium corporum Coelestium & Terrestrium dispersae
virtutes admirando artificio in visibiliter coacervatae, imò in qua totus mundus
Astralicè concentratus erat) hominem deploratae valetudinis & morti vicinum
sua Ignea, Astrali & Coelesti Natura Invisibili, influendo Cordi radium Vitae Na¬
turalis, Vitaeque organa renovando, & defunctam Naturam (per accidentium ae¬
gritudinem causantium remotionem) reparando, una nocte ad firmam & perfe¬
ctam revocarit incolumitatem: Corpora enim Humana subitò & quasi miracu¬
losè, à quibuscunque infirmitatibus desperatis (secundum Deum videlicet, nam
multi morbi sunt innata poena Divina, quorum curatio in Natura non quaeren¬
da) Regalis haec, & omnium aliarum medicinarum Imperatrix resurgere facit:
siquidem totus hic novus mundus regeneratus, parvum veterem corruptibilem
mundum hoc est Hominem virtute Regenerationis suae renovare, quicquid in
Humano corpore laesum restaurare, superfluum consumere, defectum resarcire, &
totum