477
Origo magi¬
sterii Philoso¬
phici.
Secus faciunt
plurimi qui de
perfectione
quam vis ima¬
ginaria saltem
apud alios glo¬
riantur, & ita
sua credulitate
ac persuasione
se impediunt,
quominus dis¬
cendo ulterius
proficere pos¬
sint.
Deus primo
saeculo se per
Lumen Natu¬
rae manifesta¬
vit.
96
PRAEFATIO.
hoc peculiare ac coeleste Donum, ut supra dictum, usurpare potest, nisi is, cui Deus
ipse contulerit, qui solus & obscuritatem horum mysteriorum illuminat & cla¬
ritatem offuscat, ut neque planissima quis intelligat, nisi ab ipso illuminatus fuerit,
neque obscurissima quaeque non consequatur, si ab ipso illustrata fuerint: Tanta enim
facultas à summi Creatoris affluenti & peculiari Gratia, venit. Ideò Lullus di¬
vinus ille & perfectissimus Philosophus meritò concludit, oportere inter Arti¬
stam & Deum causam primam, absque contrarietate concordantiam esse, ut pri¬
mus motor, tanquam Forma principalis moveat Intelligentiam id est Artistae
Animam, ad Veram Intelligentiam, ut patesiat sibi id, quod est occultum in ma¬
gisterio hujus artis. Benedictus erit ille, cui Dominus Deus inspirare volet Dona
gratiae suae: Nam Dominus est Coeli, qui scit Cor illius in quibus Forma & modo
vellet uti. Videmus nihilominus peccari interdum non solum ingratitudine
erga Deum, verum etiam miris & Adepto Philosopho indignis erga immeritum
proximum technis: quibus olim aliquot clarissimi viri & nostro saeculo duo di¬
versarum nationum manifestati Philosophi, dono DEI contra horrendissima
Philosophorum Anathemata abutentes, sibi postea (siquidem quilibet secundum
dexteritatem suam à spiritu sydereo causatam ac excitatam suae fortunae faber
est) cum perenni Nominis sui dedecore juxta immeritam Verissimae Artis Philo¬
sophicae proclamationem, dolendum & commiserandum attraxerunt exitium,
DEI justi Vindicis Irâ (tam ob arrogantem superbiam, loquacitatem penâ &
poenitentiâ concomitantibus provocantem, quàm ob imposturarum fraudes ad
primi silentii Harpocratici rupturam, securitatis suae gratia vicissim tegendam
commissas) miserè consumpti & refraenati.
Antiquiores illi peritioresque felici sydere nati Philosophi, Hermetis scientiae
inventoris filii, apud quos nil Veritate intiquius, nil turpius Falsitate atque dece¬
ptione, & quibus semper sine teste multitudinis imperitae tutius operaepretium
fuit in RECEPTU ESSE cuàm in FRONTE videri aut haberi: quique sui me¬
moriam nulla labe contaminatam ad posteros transmittere conati sunt, non ut
multi nimium credul: [unclear] inantur, quod imaginationibus suis frivolis decepti, a¬
lios vicissim voluerint decipere, quod non cadit in virum probum: Hi inquam
Naturae non publici sed occulti Secretarii, in Naturali Lumine in ipsis vigente,
pro viribus sibi divinitus concessis Rationem ducem optimum secuti, omnes sum¬
ma tum animi tum corporis intentione ad Virtutis unum eundemque potius ten¬
dentes