477
97
ADMONITORIA.
dentes scopum, nil manjoris esse gloriae sunt arbitrati quam Prudenter & Quieto
Silentio juxta DEI Timorem & Amorem proximi MENTE recte SANA in
CORPORE SANO tranquillè gaudere posse: Haec est Philosophia Adepta,
quam Paracelsus in Tinctura Physicorum explicat Vitam diuturnam & sanam
absque omni infirmitate, usque ad mortem Naturalem, ejusque vitae longae hone¬
stam sustentationem in hac scilicet miseriarum valle, ut scilicet DEO absque in¬
digentia & proximi detrimento inservire possimus: Hanc quidem felicitatem,
multa licet sint animi & diuturna quadam aviditate venati plurimi: eandem
tamen nec alio in medio, nec artibus ullis se adepturos unquam, nisi per admi¬
randam abstrusissimamque complexionem quandam omnium totius Creaturae in
unica quadam massa confluentium & concurrentium virtutum (Via saltem Re¬
gia illa ac Ratione Philosophicâ praestandam) existimarunt: Omnibus his virtu¬
tibus spiritualibus, activisque qualitatibus, magno ingenii Artisque beneficio in¬
star mundi minoris in unam Massam (quàm Lapidem seu Pulverem suum vo¬
care consuevêre) coacervatis & concentratis (unita siquidem vis fortior disper¬
sa) praeter MENTIS suauissimam quandam & mirabilem illustrationem (est
enim Lux Naturae in Tenebris mundi corruscans) omnium item rerum Natu¬
ralium & Coelestium secretorum scientiam, operationemque perfectam, imo juxta
omnium Rerum affluentem Abundantiam, Sanitatis beneficium legitimo hu¬
jus summi & admirandi Magisterii usu ad miraculum usque consecuti sunt:
Cujus in suis monumentis scriptis nostri praedecessores Philosophi, in schola Her¬
metis enutriti, licet in reticendo artis secreto, constanti Taciturnitate planè e¬
lingues (scientes videlicet quibus periculis artium arduarum Indagatores &
Secretarii Naturae publici sint obnoxii, ut semper de salute vel quiete despera¬
bundi, pervagari cogantur) hanc tamen Rationem tradere solent: quod summa
illa Medicina per artificium Naturâ sagaci Scientiae Magistrâ cooperante, ut
iam dictum, praeparata, sit Vita & Lux illuminans & vivificans Balsamum no¬
strum, hoc est vitae spiritum seu vaporem coelestem non visibilem: sit Vitae nostrae
Essentia: Quinta Essentia ex 4 Elementis composita, in qua sunt actualiter o¬
mnia Elementa, cùm omnibus suis actibus, cum concordantia maxima, aequatio¬
ne vera, secundum omnem Naturae possibilitatem aequata & Catena aurea li¬
gata, absque aliqua contrarietate: sed omnia aggregata in tàm subtili Materia &
Forma tam subtili, & tam simplicitati propinqua respectivo modo, sicuti in Ful¬
N
Artis indu¬
striâ Naturae
defectus ut
suppleatur ne¬
cesse est, cum
Natura ad sui
perfectionem
semper ten¬
dat, laboret &
anhelet, ipsa
suâ indole.
Prov. 3. Sect. 16.
Sub Ana¬
thematis poe¬
na, non sunt
ausi loqui nisi
in pictura ver¬
borum Aenig¬
maticorum,
quia non ha¬
bebant licen¬
tiam à Magi¬
stro Naturae,
ne sibi ipsis pe¬
riculum accer¬
serent aliisque
maleficii an¬
sam praeberent.
Prov. 10. Sect.
14.
Excitat mo¬
tum in corpo¬
ribus, & vivificat Elementa, vivificantur autem Elementa cum in actum suum excitantur: nam Vita Naturalis nil
aliud est, quam actus Elementorum.