477
Vita Rerum
Naturalium
est Lucis Idae¬
lis unio, cum
Coelo Terraque
pariter Idae ali¬
bus.
Hac ex arte
omnium penè
rerum notitia, &
hoc in Lapide
universa rerum
natura elucet.
Tinctura est
Quinta Essentia de
microcosmo
ad primum
perfectissimum
esse, & unarium
numerum Ca¬
balisticum quam
proximè acce¬
dit.
Paracelsus vocat Bal¬
samum perfe¬
ctum, perpe¬
tuum, Catho¬
licon Physico¬
rum: Defen¬
sivum senectu¬
tis, medicamen¬
tum universa¬
le, quod instar
Ignis invisibi¬
lis omnes mor¬
bos consumat.
Hanc Quinta Es¬
sentiam Ani¬
marum mediam
Naturam, Ve¬
teres illi Rerum
consultissimi
vocaverunt.
98
PRAEFATIO.
gure & in Basilisci oculo, ni per Experientiam patet, in curatione morborum &
metallorum metamorphosi: Haec res ita se habet respectu quatuor qualitatum cor¬
poris, sicut se habet Colum incorruptibile respectu 4 Elementorum. Hanc Quin¬
tam Essentiam vitae radicem creavit Altissimus in Natura, ad conseruationem
quatuor qualitatum corporis Humani, sicuti Coelum ad conservationem universi.
Est Ignis coelestis non urens, anima & vita Creaturarum omnium: subjectum in
quo praeter Elementorum vires & operationes, omnes Firmamenti, etiam coele¬
stes virtutes tàm stellarum Fixarum, quam Planetarum, in visibili modo infun¬
duntur & imprimuntur, siquidem omnium corporum coelestium Influxus, qui
sublunaribus unicuique particulatim communicantur, hi in hoc uno concentran¬
tur: Theatrum secretorum Luminis Naturae totius: Speculum mysteriorum DEI,
& Miraculum universae Naturae: Totius mundi machinae Quinta Essentia,
& totus mundus Regeneratus, in quo totius Naturae Thesaurus iacet: Subiectum
& Instrumentum omnium Virtutum Naturalium & Transnaturalium: Filius
SOLIS & LUNAE, qui suo ascensu in Coelum & descensu in Terram omnes
vires superiorum & inferiorum adeptus est: Habitaculum omnium Formarum
metallicarum, mineralium & vegetabilium, à DEO sub LUNAE globo crea¬
tarum: Imò quod sit verè spiritus vitae penetrans omnes alios spiritus, cum spi¬
ritu corporis nostri planè unus & idem: Vinculum inter Corpus & Animam,
quo delectatur illud supercoeleste, retineturque ne fugiat à corporeo carcere, ut
enim pax fiat inter istos inimicos Animam & Corpus, Balsamo Vitae medio o¬
pus est ab Externis petito quo Internum instauretur, ad retinendum vel susten¬
tandum Ignem Vitae longae, sine quo fomite recedit à corpore non secus atque à ly¬
chno flamma, deficiente oleo: Materia simplicissima generata à Domino Opt.
Max. ex spiritu Mundi, ad restaurationem & conservationem Humanae
Naturae, cunctis nostri temporis Medicis prorsus incognita: Non enim in
Scholis illorum provenit, qui Templum Apollinis non per debitum Ostium, sed
per Tectum devium irruentes, sedem illius occuparunt, veluti Scribae olim &
Pharisaei sedem Moisis: Et dum scientiarum claves in captivitate iniquâ deti¬
nent, suis placitis nihil efficiunt aliud, quam ut sinistrè docentes, ipsi non ingre¬
diantur Naturae Academiam, & alios rectè discendo ingredi cupientes, suis
dehortationibus pernitiosis in laudabili remorentur cursu, ita ut nunquam ad
Veritatis cognitionem perveniant, & ubinam ea lateat nescire cogantur. Quia
vero