477
Par Homini¬
bus in mundo
se multiplican¬
tibus, sapien¬
tes reservata
secum Sapien¬
tia manserunt
in Centro, ali¬
os ipsa destitu¬
tos ablegarunt
in Circumfe¬
rentiam.
MENS & ENS
abrumpunt
nobis vitam.
Non obstante
quod dicatur,
lactum Imagi¬
nationis esse
immanentem,
& Imaginatio¬
ne unius, cor¬
pus alterius non
posse alterari.
2. Reg 4.
Sir. 37. sect. 34.
cap. 31. sect. 22.
23. 24.
106
PRAEFATIO.
dem efficacia, sicuti tempore Adami. Ideoque nihil amplius nobis deest, praeter
Arcanorum cognitionem, & usum illorum. Et ita non crescentibus, sed no¬
bis ea cognoscendi Sapientiam Diluvium eluit. Haec secretorum secretissima
semper fuerunt occuliata à vulgo Philosophantium, & maximè postquam
Homines coeperunt abuti Sapientia, disponentes ad malum, quam Deus in
salutem & utilitatem eorundem concesserat. At sicuti pauci Naturalem
Terminum attingunt, ita quoque pauci rationem prolongandi vitam norunt: Et
hujus rei sunt Causae perplures. Nam abrumpitur vita bifariam, vel per MEN¬
TEM, unde Mentales morbi qui sunt invisibiles, & afficiunt nos in nostra Men¬
te orti, ut sunt Incantatio, Imaginatio, Aestimatio, Influentia, Superstitio, qui o¬
mnes è spirituali affectione procedunt: Contra ejusmodi inflictus nulla corporalis
custodia, aut tegumentum prodest, sed Fides resistens, vel aliud medium Magi¬
cum requiritur in his fascinis amoliendis, & licet cura sit difficilis, est tamen pos¬
sibilis. Et hi morbi solis medicis Adeptis cogniti, citra medicinae Naturalis ad¬
miniculum sanantur. Inest enim Hominum animis Virtus quaedam delite¬
scens, immutandi, attrahendi, ligandi, potissimum si maximo Imaginatio¬
nis Mentis, Voluntatisque excessu, in id, quod vel attrahere, vel immuta¬
re, vel ligare, vel impedire cupias: Hoc illis non videtur mirum, qui sci¬
unt operationes Magnetis Naturae Antipathici, spiritualiter ac invisibili¬
ter fascinantis, vires mirificas. Ne autem spiritus noster, his quinque laesioni¬
bus supernaturalibus inflictis, suffocetur, neve vita penitus abrumpatur,
tunc curâ supernaturali & praesidio magico, citra omnem Divini Nominis
profanationem, horum Astra maligna avertuntur in aliud quid: Et sic
qui ex Mente processerunt morbi, mentalem requirunt medicationem, de
quibus plura apud Paracelsum in Philosophia Sagaci: Pietas est summa me¬
dela, custodia atque conservatio contra ejusmodi mala, sicuti DEI auxilia¬
res manus in omnibus morbis sunt summum praeservativum. Vel abbrevi¬
atur per ENTEM, ut per morbos Entales seu Corporales: Multi enim vi¬
ventes ut edant voluptuosamque abundantiam Naturali necessitati paucis con¬
tentae praeponentes, crapulâ sibi abbreviant vitam, & reperiunt mortem in
olla: Jejuniis sanitas conservatur, ac optimum Regimen ad prolongandam
vitam est moderata Diaeta. Et haec cura Naturalium laesionum membro¬
rum videlicet ex Ente è Naturalibus causis & mediis (Elementis scilicet &
Arca¬