477
105
ADMONITORIA.
generis Humani matrimonialem propagationem & augmentationem non dis¬
plicere Hominis etiam in hoc mundo vitam diuturnam ac longaevam, praecipuè
in Timore & Servitio Creatoris transactam, semper tamen citra ultimum ac
Fixum DIVINAE mortalibus incognitum PRAEDESTINATIONIS Terminum
vel punctum deputatum, primis parentibus & heredibus impositum, propter
Lapsum ab Originali Justitia, qui praeteriri non potest. Quemadmodum Homo
multis modis constitutum vitae Terminum morbis circum ventum non attinge¬
re, & sic vitae spatium abbreviare potest: eodem modo poterit impedimenta haec
removendo vitam prorogare, ut tandem Naturae suae constitutum vitae Termi¬
num attingat. ALTERA Causa est, quod Deus supra nominatam Medicinam, ad
vitae conservationem creavit, quae possit corpus nostrum tàm à corruptione parentum
quam à defectu proprii regiminis conservare, infirmum curare, & deperditum
restaurare: imò omnes morbos naturalem mortem causantes à nobis abigere, do¬
nec veniat Terribilium omnium Terribilissimum ultimata Mors (quae est Mu¬
miae Interitus) ab altissimo Creatore Deo in peccatorum stipendium ordinata. Id¬
eò Paracelsus dicit, mortem ex Iliadi resolutione, per industriam medici impediri
posse, at illam quae ex Ente minimè: Sicuti autem Ignis aliquis potest à nobis con¬
servari adjectis lignis: ita quoque vita nostra prolongari potest adhibitis Remediis
& arcanis, ex fonte donorum DEI derivatis, quibus Radicalis Humidi & Inna¬
ti Galoris debilitatio ceu Ignis Ligno alitur atque fovetur: Hoc saltem in nobis desi¬
deratur, quod exortes sapientiae ligna non cognoscamus, quibus vita nostra esset
fovenda atque prolonganda. Adam plenus scientiae, perfectaeque cognitionis rerum
omnium Naturalium, aliique plures coaetanei ejus, nostra longe frugaliorem vitam
viventes, tot saecula attigerunt non Natura aut Proprietate Temporis, alioquin o¬
mnibus Longaevitas contigisset, sed auxilio Arcanorum & Sapientiâ paucis re¬
velatâ, specialique à Deo hac in parte cognitione acceptâ, quâ produxerunt vitam in
tot annos, ultra communem vivendi statum. Multi sancti viri, ante Diluvium,
Medicinâ universali usi sunt, quàm Adam etiam habuit in sua Familia, teste La¬
ctantio, quae confortat Balsamum Internum & instar Ignis Homogenea congre¬
gat, & his contraria Heterogenea segregat. Neque eorum standum judiciis, qui my¬
steriorum Elementi Aquae ignari, efficaciam crescentium atque frugum eluisse Di¬
luvium somniant, seu corpora humana viribus suis per Aquam spoliata esse: Nam
omnia crescentia Aquae beneficio germinantia adhuc in eodem sunt vigore, & eâ¬
O
Vide Paracelsus de
vita longa.
Vide Paracelsus in
lib. 8. Archid.
de Elixiriis.
Est conserva¬
tio corporis
Humani ab o¬
mni acciden¬
tali corruptio¬
ne.
Mors mini¬
ster DEI expe¬
ctat bella no¬
stra intestina.
Mors duplex
ex Iliado &
Ente.
Anima per¬
petuitatis seu
spiritus Lucis
perpetuus cum
Luce Naturae
conjunctus, e¬
jusmodi con¬
iunctionem &
vitam non finit
esse brevem.