477
158
BASILICA
pulverulenta conspiciatur spurcities, tandem è vino tepido
optimè eluatur, exsiccetur ad Solem vel in hypocausto, & redi¬
gatur in pulverem: Vel pulverisatus Tartarus in aquâ pluvia¬
li calida abluatur & solvatur, quod non solutum remansit in
fundo, in aquâ pluviali coquatur, ut solvatur, postea filtretur,
aqua paulatim evaporet, & ultima medietas in loco frigido
ponatur, ut Tartarus iterum lapillescat, & hic est Tartarus
purificatus (per se etiam Catharticus, si drachma una è juscu¬
lo carnis sumatur) & ad destillandum aptissimus: Indatur
Cucurbitae luto oblitae, & aperto igne destilletur instar A¬
quae Fortis, ita tamen adhibenda est multa cautio, ut com¬
missurae Receptaculi capacissimi probè adaptati sint diligen¬
ter propter spirituum penetrantiam luto munitae, ne hujus
aquae spiritualis evanida virtus in auras evolet. Ignis primo
sit lentus, postea fortificetur, donec omnes spiritus exierint,
& Recipiens nubibus repletus iterum factus sit transparens
& pellucidus. Da operam ne ignis nimium invalescat, pro¬
pter summam spirituùm penetrationem. Aqua primum e¬
manat, deinde foetidum oleum: separentur per tritorium:
Aqua seu spiritus primùm corrigitur & rectificatur in cella¬
rio, collocando octiduum in gelidam aut madidam arenam:
Oleum corrigitur ex aceto destillato per retortam in igne a¬
perto, tunc eliciatur cum aceto, atque emanat nunc rubrum,
nunc citrinum, atque ita acetum recipit Empyreuma in oleum,
& oleum aureo colore sine foetore succedit. Spiritus seu A¬
qua postea in cineribus per alembicum destillatur, & rectifi¬
catur bis vel ter, ut sit purus, nec ita odore gravis, qui tamen
planè