477
159
CHYMICA.
plane tolli sine virium amissione non potest. Si Salem è capi¬
te suo mortuo arte extrahas, & spiritum hunc desuper in Bal¬
neo rectifices, tunc foetor magna ex parte perit: Eodem enim
modo omnia olea à foetore per abstractionem à suo Sale pro¬
prio rectificari possunt.
Vel circula illum spiritum cum Spiritu vini ana in dige¬
stione, ita odor gratior erit: Vel supra Caryophyllos poteris
illum rectificare.
Vel aliquot guttae olei Vitrioli cum duobus vel tribus coch¬
learibus Spiritus vini digerantur, & postea misceantur cum
Tartari spiritu, sic etiam foetor perit.
Sunt qui aquae Rosaruum aliquid propter odoris emen¬
dationem miscent.
Observatio.
Foetor ille spiritus Tartari in totum non est auferendus,
nec formidandus, cum habeat signaturam Foetorum, quan¬
do videlicet in Peste, vel in aliis morbis venenatis exhibitus,
magno juvamine profluentes foetidos sudores è corpore co¬
piosè expellit.
Vires & Usus.
1. Prae omnibus ferè alijs medicamentis & Arcanis hoc
solum excellit in tollendis omnibus obstructionibus & pu¬
trefactionibus.
2. Si ter quotidiè exhibeatur, multum facit in Paralysi,
totum enim corpus penetrat & roborat, quod in hoc mor¬
bo maximè requiritur.