477
179
CHYMICA.
in Thorace continetur: Etenim quamvis Tussim leniat, ac
somnum accersat, Thoracis tamen angustiam adauget. Quare
praestat in Tussi ex eo semper minus dari, & praeterea exte¬
nuantia ac Abstergentia ei misceri, ut Oxymel, aut quod ex
Marrubio conficitur: Tunc potissimum datur, ubi id, quod
influit, tenue est & acre: si enim tale quid sit, nil indè nocu¬
menti, si antidotum dederis: Nam ea quae tenuia sunt, me¬
diocriter crassa reddit, & contemperat, doloremque hinc pro¬
venientem finit: In maxima Tussi additur Tragacanthum.
6. Conservat Calorem nativum, corroborat spiritus, &
reparat vires, praesertim illud in quo est Moschus.
7. Efficax est contra affectus Melancholicos pręter ratio¬
nem maestos, Cardiacos.
8. Feliciter utimur etiam in Vomitu, Singultu, in exoluto
& debilitato Ventriculo.
9. In Sanguinis excretione, & Menstruorum nimiâ eva¬
cuatione, cum Croco Martis & Corallis rubeis.
10. In Phrenesi, Maniâ, intra & extra illinitur Tempori¬
bus cum Aqua Vitae.
11. In Epilepsia cum spiritu Vitrioli & Essentia Campho¬
rae cum oleo Amygdalarum extracta, solet offerri.
Dosis.
A granis 2. ad 3. 4. Si alvus est libera tunc efficaciter opera¬
tur: Offertur etiam in Aquis specificis & appropriatis illisque
remiscetur, secundum 7 membra & morbos. Si morbus est
vehemens, potest circa noctem longè à coena pilula j. dari,
Z 2