477
180
BASILICA.
media nocte altera, manè tertia.
ELECTUARII idem Usus, nisi quod Dosis augeatur.
Datur à drachma una ad drachmam j & semis in appropria¬
to liquore, vino, vel aqua Cinnamomi [sic]: Puerperis & infanti¬
bus etiam tutò potest exhiberi.
VIII.
ODORIFERUM.
Iuvatur Humana Natura odoribus, juvanturque spiritus:
ideò Philagrius apud Aëtium non inscitè dicit Naturam o¬
dore grata lubenter amplecti, & indè recreatam ac quasi re¬
viviscentem vires suas à morbi ferociâ pressas revocare: Odor
enim naribus haustus ad Cor & cerebrum trahitur, spiritum
compressum suffocatumque excitat, halantem & fugacem re¬
tinet: Imò sunt etiam regiones calidae, ubi Astomos so¬
lis odoribus vivere Plinius innuit. Aër ratione sanitatis ha¬
bet plurimum momenti, qui enim a foetore aegrotat difficul¬
ter sanatur, quia ingratus odor cum spiritu permeat ad omnes
corporis partes, maximè ad cerebrum & pectus. Odore Eli¬
xiris Vitae ex varijs aromatibus compositi, dicit Baptista Por¬
ta, se multiplici Experientia multorum exhalantem retinuisse
animam: In multis igitur morbis rectificandi & corrigendi
sunt spiritus vitae: Principalia enim membra & vitales spiri¬
tus (quae utraque à quovis Veneno omnium primo molestan¬
tur & inficiuntur) mirabiliter odoratis reficiuntur, ac vene¬
nati