477
181
CHYMICA.
nati excluduntur sumi. Oportet enim spiritum spiritu & o¬
dore recreari ac instaurari: Sunt enim odores suaves nostris
spiritibus solis vitae nostrę autoribus analogi & communica¬
biles. Videmus, ut ad ingratos odores nares obturemus, &
spiritum cohibeamus, ne percipiamus foetorem, à quo dum
sentitur facilè debilitamur. Adhaec ubi spiritus nostri, deli¬
quiis animi vel convulsionibus conclusi, premuntur ac deii¬
ciuntur, statim atque odorifera nobis admota percipimus,
erigimur, animumque ac vires recuperamus: Videmus matri¬
cis os deorsum sursumque verti, ubi suavis odor spirat: Ad e¬
undem modum non solum in Peste, sed etiam in Ungarica
febre & similibus Venenatis morbis, spiritus, qui attractione
contagii inficiuntur & contaminantur, suffitibus emenda¬
ri & restitui tùm possunt tùm debent, ut videre est apud Con¬
radinum in libello suo de Febre Ungarica, in qua Candelas
& Aquas odoriferas varias describit.
In Conficiendo Specifico odorifero, odoris fragrantiâ
deficientem animum mirè revocante, qui volet sequi Pa¬
racelsi processum in Archidoxis, operam & sumptus in illo
per digestionem praeparando mecum perdet. Zibetta, Gum¬
mata, Tragacanthum in digestione ingratum nanciscun¬
tur odorem.
[Recipe Macis.
Caryophyllorum.
Cinnamomi [sic] electi ana drach. duas.
Ambari grisei drach. j.
Musci drach. semis.
Z 3