477
186
BASILICA
nedicti, vel appropriata, secundum septem membra.
SPECIFICUM CA¬
PITALE.
Multas Paracelsus virtutes tribuit in curandâ Epilepsiâ
volatilitati spiritus Vitrioli: At illius apud nullum
adhuc Chymicum data mihi fuit videndi facultas, nec ullus
mihi affirmare potuit, quod confirmatam Epilepsiam solo
vulgari & simpliciter praeparato Vitrioli spiritu tollere po¬
tuerit. Hunc sequentem Spiritum efficacissimum usu medi¬
co deprehendi.
VITRIOLI SPIRITUS.
Recipe Vitriolum Hungaricum, seu Cyprium, vel Romanum
perinde est (quamvis illud in Silesia in mineris vf dem Rigman¬
tell Huserus semper plurimi fecerit, conficitur enim è Mi¬
nera Auri, Argenti, Ferri & Veneris) solve in aqua destilla¬
ta vel rore Majali, & solutum cola, postea collocetur in di¬
gestionem cinerum seu arenae vel fimi, in alembico negli¬
genter saltem obturato, quia nil evaporat: stet per mensem,
tunc ad superficiem ejicit faeces separandas: Iterum po¬
natur in digestione tamdiu donec nullas faeces amplius re¬
iiciat, postea coletur & quod clarum est in lento igne
Balnei vel arenae destilletur, spatio aliquot horarum du¬
arum vel trium phlegma egreditur, quod auferendum
est, postea sequuntur spiritus (ubi hi incipiunt ascendere,
quod