477
187
CHYMICA.
quod gustando poteris deprehendere, senties enim acidita¬
tem, & videbis, ut in destillatione aquae Vitae fieri solet, stria¬
rum instar in alembicum ascendere) qui mutato vase Reci¬
piente seorsim colligendi sunt. Hic Spiritus Vitrioli ad o¬
doris suavitatem & dulcis aciditatis gratiam reductus, in
quo nec sensibilis corrosio in lingua apparet, nec tarda
austeritas, sed spiritualis aciditas, utile est medicamentum
& curationibus necessarium. Qui volet ulterius persequi
destillationem, auctiori igne oleum profluens, ad suos u¬
sus seorsim colliget, & hujus rectificati olei partem unam
cum quatuor vel 6 partibus Spiritus vini alcoholizati in
Balneo Rorido, per aliquot menses digeret, & postea de¬
stillabit, habebit Oleum Vitrioli supernatans aquae sua¬
vissimi odoris & jucundi saporis, separetur per tritorium:
In usu medico maximae est efficaciae.
Alia descriptio Spiritus Vitrioli.
Recipe Vitrioli crudi, ac ut paulo antè dictum depurati, duas
saltem libras, destilla & pelle fortissimo igne, ut Spiritus &
Oleum egrediantur: Liquori egresso adde duas partes aquę
pluvialis destillatae, & in B. M. nova destillatio instituatur,
tunc subtilissimus Spiritus Vitrioli cum aqua pluviali eleva¬
tur in hac rectificatione & egreditur, relicto acidissimo Oleo
in fundo. Ille egressus Spiritus aqua pluviali immixtus sum¬
mè penetrans est, & in Febri Ungarica & aliis febribus arden¬
tibus efficacissimè operari solet.
Aa 2
Oleum Vitrio¬
li subdulce.