477
192
BASILICA
bos timent, qualis est Apoplexia, Paralysis, Epilepsia. Nam
si quis in aquis appropriatis, puta Betonicae, Tiliae, Lavendu¬
lae, Cerasorum nigrorum etc. Unam atque alteram guttulam
Olei illius jejuno stomacho assumat, nil periculi erit ab illis
morbis: Idem praestant placentulae seu Rotulae ex saccharo
confectae, quibus aliquot guttae Olei immixtae sunt. Et si A¬
poplexiâ, Epilepsiâ, Paralysi quis corripiatur, vix est praestan¬
tius Remedium, quam Olei è Succino albo destillati guttae
aliquot in spiritum Epilepticum infusae & exhibitae. Prodest
etiam cervicem & nares ungere dicto Oleo, & certò pellitur
morbus, & recipientes se, sensum & motum recuperant cor¬
repti, non aliter ac suffitus ejusdem Succini albi supra carbo¬
nes naribus Epileptici admotus paroxysmum ipsi sedat.
3. Nervi, venae aut partes nervosae Spasmo aut similibus
Contracturis infestatae, ungantur hoc Oleo: ita utere, ut pau¬
xillum immisceatur unguentis, quibus nervi refocillari solent.
4. Una atque altera guttula aquae Petroselini immixta &
assumpta calculos & alios superfluitates meatuum urina¬
lium pellit.
5. Scrupulus semis vel integer si aquae Verbenae vel Arte¬
misiae, vel Malviatico infundatur, & mulieri parturienti pro¬
pinetur, partùm promovet.
6. Prodest frigidis defluxionibus capitis, qui hujus usu con¬
sumuntur & cerebrum reficitur.
7. Guttulae aliquot naribus & Cordis fossulis seu pectoris
si illiniantur, illis mulieribus, quae suffocationes, praecipita¬
tiones & strangulationes uteri habent, sedat matricis motum.
Simi¬