477
193
CHYMICA.
Similis efficaciae sunt Rotulae ex oleo Succini cum saccharo
confectae, si una atque altera assumatur.
8. Confert quoque in deliquiis animi, languore & palpi¬
tatione Cordis.
9. Confortat non solum facultatem virtutis Vitalis Cor¬
dis, verum etiam Animalis Cerebri ac Naturalis Hepatis: ideoque
in concoctione & digestione magnas utilitates ciere solet.
10. In Febribus tres guttae in aqua Cardui benedicti ante
paroxysmum expectato sudore assumuntur, sic Febres pelluntur.
11. In Retentione urinae tres vel quatuor guttae in aqua
Fragariae vel vino sumantur, mirabiliter promovet illam.
12. In Exiccatione Catarrhi conducit.
13. Dolores dentium è defluxionibus exortos curat, si
cum aqua Plantaginis misceatur & inde gargarismus fiat.
14. In Icteritia datum cum aqua Endiviae, Cuscutae, Ci¬
chor. Chelidon.
15. In Colica scrupulus unus vel drachma semis exhibe¬
tur in Cerevisia.
16. In Suffocatione matricis septem vel octo guttae in a¬
qua Pulegij.
17. In Expulsione foetus & secundinae septem vel octo
guttae in aqua Sauinae, Artemisiae.
18. In mensium retentione 7 vel 8 guttae in aqua Melissae.
19. In Contractura quidam contractus in manibus &
pedibus fuit restitutus illitu Olei Succini.
20. In Vomitu sanguinis tres guttae in aquâ Tussilaginis,
Tormentillae, Prunorum sylvestrium.
Bb