477
248
BASILICA
scilicet filtrando & evaporando) per se utere vel in liquore
resoluto.
Crustacei, ut sunt Oculi Cancri, Lapides Cyprini, non e¬
gent calcinatione, per se enim in aceto destillato solvuntur
ut Perlae & Coralli.
Silicei vero, ut Crystallus, Silex, Lapis Judaicus, Lyncis,
Spongiae, Aquilae, calcinentur primò cum Sulphure & Sale
nitro, ut supra de liquoribus gemmarum dictum, postea re¬
solvantur cum aceto Terebinthinato, & Sal dulcificatum ad
usus servetur.
Ex his lapidibus specificis, propter varias signaturarum
formas habebis Remedium Universale ad Calculum & Tar¬
tareos morbos.
unumquodque è supranominatis specificis rectè praepa¬
ratum, est sufficiens ob scientiam signatam.
Crystallum Montanus Paracelsi Ludum esse putabat, qui
omnem Tartari Anatomiam, Signaturam & Curam in se
continet. Particulariter curando fieri non potest, ut omnes
species dignoscantur: Calculi & Tartari genera sunt plus¬
quam quingenta, & quodque egeret suo Remedio specifico.
Usus, Vires & Doses Salis.
In omnibus Calculorum generibus, in quibuscunque sint
membris.
Dosis à scrupulo j ad duos pro praeservatione in Syrupo
convenienti singulis Lunae quadris.
In Cura à scrupulis duobus ad drachmam j in aquis speci¬
ficis