477
247
CHYMICA.
sitate multiplici, symptomata inferunt singulis conformia,
& magna affinitate juncta.
Fortis digestio dat citam operationem ad Calculum: Nul¬
la debilis digestio, unquam Calculum produxit: Nisi debili
digestione per vim fortem expulsivam expellatur, & non se¬
cernatur, fieri non potest, ut Homo sine Tartaro reperiatur,
quem Spiritus Salis coagulare solet, & quem Purgationes
non tollunt.
Detur opera diligens, ne acuta medicamenta exhibean¬
tur in Calculosis, qui aliâs sunt valetudinarii.
SAL CONTRA CALCULUM.
In Remediorum longitudine nil situm esse dicit Paracel¬
sus de Calculo, saltem in vera praeparatione.
[Recipe igitur Oculorum Cancri
Calculi microcosmi
Lapidis Judaici
Lyncis
Spongiae
Aquilae
Glaciei durae seu Crystalli
Silicum
Lapidum Ciprinorum è Percis piscibus.]
Resolve ex his singulis vel omnibus quantum velis aceto de¬
stillato, toties repetendo affusionem, donec omnes soluti sint,
ac inde para Salem, abstrahendo acetum: Hoc Sale saepius
per aquam pluvialem prius dulcificato & purificato (solvendo
Si vis Expul¬
siva debilis est,
tuns vis Salis
coagulativa fa¬
cit Tartarum.