477
259
CHYMICA.
II. ARCANUM THEOPHRASTI AD
QUAEVIS VENENI GENERA PRAESTANTISSI¬
mum, cujusmodi sunt Mercurius sublimatus, Arsenicum, Napellus,
Pulvis Adamantis, Virus Aranearum & Bufonum,
Phthora, Cerebrum Felis, Menstrua.
Recipe recentem Ciconiae sanguinem, quantum in suo cor¬
pore continet, destilletur per Balneum Mariae, in vitrea Cu¬
curbita nova: aquam quae promanat serva diligenter, & san¬
guinem coagulatum loco paululum calidiori exicca, & con¬
tere in pulverem.
Ventriculum similiter exiccari convenit, ac crucibulo im¬
positum comburi tantisper, donec in cineres vertatur, è qui¬
bus cum proprio sanguinis liquore extrahendum est Sal, id
quod diligenter custodiendum, & sanguini pulverisato con¬
jungendum est.
Hisce in vitro satis capaci impositis addi debent:
[Succini albi electissimi uncia una.
Corallorum rubeorum &
Baccarum Uvae versae (nigrarum & benè matu¬
rarum) exiccatarum & pulverisatarum
Essentiae Mumiae
Radicis Anthorae ana uncia semis.
Lapidis Bezoartici drach. iij.
Theriacae optimae uncia j & semis.]
Haec cum oleo (quod è nucleis Pini per validam expressionem con¬
ficitur) incorporanda & commiscenda sunt omnia simul, ac
Kk 2