477
Vipera apud
Hieroglyphicos
non sine causa
Salutis symbo¬
lum innuebat.
260
BASILICA
deinceps tantum olei superaddendum, ut trium digitorum
vel quatuor latitudine id ipsum emineat: Deinde orificio va¬
sis diligenter obstructo insolentur, quô enim vetustior com¬
positio haec evaserit, eô melior & fortior.
Efficacissimum est medicamentum contra omnia Metal¬
lica, Animalia, & Vegetabilia Venena.
Usus & Dosis.
Usus istius est, ut in omni Veneno corporali ejusdem de¬
tur uncia semis cum haustu aquae, vini, vel quod melius est
lactis tepidè: nam decimasexta pars horae non transitura est
quin patiens Veneni sumpti substantiam à se ejiciet, ac liber
evasurus est, qui deinde Confortantibus refici ac auxiliari po¬
test. Optimè hoc fiet, si in recenti lacte Corallorum rubeo¬
rum pulverem quotidiè semel sumpserit prius calefacto.
Hoc arcano aliqui magnates intoxicati restituti sunt pri¬
stinae sanitati, quum prius Essentiis Monocerotis & aquis
Theriacalibus ac hujusmodi innumeris mediis frustrâ usi es¬
sent.
III. SERPENTUM PRAECIPUE VIPE¬
RARUM ALCOHOL CONTRA OMNIA
Venena Remedium est tam θεραπευτικὸν ,
quàm προφυλακτικὸν.
Post excoriationem intestina, caput & cauda auferantur
(pinguedo ab intestinis separata seorsim pro singulari Oph¬
thalmico asservetur) reliqua caro elota, cum corde & jecore
post