477
Entiae morbo¬
rum secundum
Paracelsum
sunt quinque.
Dividit enim
morbos in Na¬
turales qui
quatuor Enti¬
bus comprehen¬
duntur, Natu¬
rali scilicet, A¬
strali, Venenali,
ac Spirituali, &
in Flagellum vi¬
delicet Quintum
Ens Deale.
Hae Syderales
& Firmamen¬
tales Infectio¬
nes ab Adepto
medico cognos¬
cuntur & cu¬
rantur Firma¬
mentaliter: me¬
dicina enim
Adepta est Ars,
quae cognitionem
dat Firmamen¬
tales Infectio¬
nes cognoscendi
& expellendi.
262
BASILICA
de quibusdam morbis Elementaribus, Materialibus, Inter¬
nis, qui Naturaliter videlicet ex Ente Naturae generantur, &
ab Obstructione & Tartaro, ortus sui principia ducunt, quàm
de nonnullis ex Ente Veneni obortis, quomodo videlicet il¬
li à Natura debitis & assignatis medicinis confortata curen¬
tur.
De Morbis Astralibus, Spiritualibus, Imaginariis, Vota¬
libus, Incantamentis, ex Ente Astrorum seu Spiritus prove¬
nientibus, Paracelsus peculiares conscripsit libros, ad quos
cupidum remitto lectorem: Ut enim morbi à depravato ci¬
bo & potu, ab Animalibus, Vegetabilibus & Terrae fructibus
orti, cum Arcanis herbarum & radicum sanantur, sicuti à Mi¬
neralibus & metallis cum horum etiam Arcanis sanantur, si¬
quidem Vegetabilium Arcana respuunt: Eodem planè mo¬
do, maxima pars morborum venientium ab Influentiâ Coe¬
lesti, & ab Astrali Impressione Firmamenti Majoris mundi,
non cum promiscuis Remediis curari vult, utpote per Arca¬
na herbarum, mineralium, metallorum, sed per Influentiam
Astronomicam curatio instituatur cum iis saltem, quę Ana¬
logiam ad majorem & minorem mundum habent, in qui¬
bus est vera Magnetica vis Firmamenti & Impressio Coele¬
stis resistendi morbis è Firmamento majoris & minoris mun¬
di, sicuti apparet in Persicaria, Solidagine minore, Dracun¬
culo, Symphyto majore.
Si Supernaturaliter per Incantationem vel Magicam A¬
scendentium Impressionem morbus vel dolor illatus, ibi prio¬
rum trium sanandi conatus irritus, sed secundum Paracelsum
Magicè