477
263
CHYMICA.
Magice & Supernaturaliter procedendum, ac malum eo quo
illatum modo vicissim repellendum: alioquin in dictis Sim¬
plicibus est attractivum Influentiale, ac omnia ex ordinatio¬
ne Divinâ, Magicè, Astronomicè, Magneticè curant, quia
medicina est in ipsis & in Homine Magnes: Ut enim Sol &
Astra habent potetiam attrahendi humiditatem ab infe¬
rioribus: Ita Homo (suâ insitâ magneticâ vi attractivâ in¬
star Magnetis Ferri spiritum nutrimenti loco trahentis) ac
Inferiora habent eandem attrahendi à Superioribus, ut vi¬
demus tempore Pestis, & hae attractiones sunt Naturales,
non Veneficia, Incantationes aut Superstitiones. Morbo¬
rum ergo origo ex suo principio petenda, & tunc curatio
instituenda. Insuper variae sunt morborum Naturae & pro¬
prietates, ut Phaedro diligentissimè annotavit, dum ait:
Quidam morbi Remedia cum Extrinsecus, tùm Intrinsecus
adhibita patiuntur. Quidam Extrinsecus morbi, & ulcera
Intrinseca, Remedia non ferunt: Sunt etiam quidam Intrin¬
seci morbi, qui nulla omnino nec Extrinseca, nec Intrinseca
applicata Remedia patiuntur: Sunt porro quidam morbi &
Intrinseci & Extrinseci, qui Verbis tantum, in quibus secun¬
dum artem Influentia impressa est, quidam qui Herbis con¬
stellatis, quidam qui nec Remediis, nec Herbis constellatis,
nec Verbis adhibitis ut usis curari volunt, ut quidam vulnus vel
ulcus Diapensiâ vel Alchimilla curare potuit, cultro juxta i¬
psius situs terrae infixo, cavendo tamen ne cultro Radix pungatur,
alias patiens foret incurabilis: Ita refert quandam vetulam solâ Al¬
chimilla ulceri cancroso adhibitâ varia Carcinomata curasse:
Magnos Ho¬
minis Cura
Magica, in qua
est Coelestis Im¬
pressio post her¬
bae contactum
herba donec
putrefacta sit,
attrahit medi¬
cinam in ulcus
sicque illud sanat.