477
EPISTOLA
DEI beneplacito abunde C. T. possidet) mihi & meae
conditionis hominibus à fortuna denegata sunt. Mu¬
nus igitur offero aliud, Botanologicum, Hortum vt de¬
licet pulcherrimis Simplicibus instructum, conscriptum
& exornatum, miram ex Innata Signaturà cum cor¬
poris nostri membris Harmonicam Correspondentiam
jucundissimo spectaculo exhibentem & repraesentantem.
Cum enim inter omnia BONA, à Deo Opt. Max e¬
gentibus mortalibus erogata, ipsius Orphei, Platonis, &
omnium Antiquorum testimonio vix ullum sit Medici¬
na praeclarius, Ars omnium, quas Humana eruit soler¬
tia, saluberrima, Antiquitate, Nobilitate, & Divini¬
tate ceteras antecellens: quo nomine etiam Veteres non
sine causa in conviviis suis solemnibus decantare solebant: [sic]
O Sanitas, tu maximum Hominibus Bonum.
Item:
Οὐδὲν ὄφελός ἐστιν, οὔτε χρημάτων, οὔτε σώματος, οὔτε τῶν ἄλλων
οὐδενὸς ἄτερ τὴς ὑγιείης.
Propter hanc Artis Medicae dignitatem ac utilita¬
tem, quam Humano generi praestat, illi de Rebus morta¬
lium benè merentur, qui in hac augenda es illustranda o¬
mnes ingenij sui nervos intendunt, nec sumptibus quoad
fieri potest, nec laboribus parcendo: siquidem nil praestan¬
tius, nihilque Homini laudabilius esse possit, quàm de ho¬
minum.