477
NUNCUPATORIA.
minum genere quoquomodo bene mereri, eamque cogni¬
tionem, quàm à Natura habemus, nostra quoque opera
arctius astringere: Id ego diligenter perpendens omni co¬
natu ab ineunte aetate illuc respexi, ut pro mea, ad omnes
liberales artes & praeclara studia, ita quoque ad utilissi¬
mam Stirpium cognitionem, aliarumque rerum Natura¬
lium peculiari quadam inclinatione ac propensione ipse
quoque in communem vitae usum, studiis & laboribus ju¬
vandae Reipub. propagandaeque Veritatis ergò aliquid ad¬
ferrem, de eaque benè meritus existimarer. Tanta siquidem
mihi semper fuit iuvandae in universum Reipub. Medicae
promptitudo, ut pro mea Tenuitate nec sumptibus, nec
vigiliis, nec laboribus pepercerim unquam.
Herbaria haec medicina, de quà hîc tracto, Illustrissime
Princeps, à CHIRONE inventa, semper in magno pre¬
tio fuit habita, es magnatum studio es industria excul¬
ta: Imo Caesarum Romanorum &o Regum Priscorum, in
Plantarum inquisitione, in Re inquam Herbaria colen¬
da atque illustranda, mirum fuit studium: quorundam ex
illorum numero fama adhuc viret, & virebit, quandiu
herbae ab illis denominatae virescent. Neque ob id solum huic
studio tantum laudis, admirationis & gloriae debetur,
quod ejus cognitio jucunda & delectabilis sit, sed etiam
quia ut ilis admodum, & vitae Humanae omnino necessa¬
**
3